Text List

On this page

Quaestio 14

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 14

Quaestio 14

SEcunda quaestio est. Utrum producat beatissima trinitas creaturas in esse secundum quid antequam producat eas in esse reali simpliciter.

¶ Et videtur quod non: quia beatus Idam. loquens de verbo diuino dicit Ideam. primo. c. Omnia per psum facta sunt. et modum signat propheta in psal. 32. dicens: ipse dixit et facta sunt: sed quiquid dicit deus fit simpliciter. ergo nihil facit secundum quid.

¶ Sed contra. quia beatus Ioam. dicit. 19. ca. Clarifica me tum pater: apud temetipsum claritate quam habui prius quam mundus fieret apud te: et sic mundus fuit factus apud prem prius quam esset in se: quod non potest intelligi: nisi quo ad esse secundum quid. quaestionem est praeintelligendum quod doctor Circa istam subtilis ponit duplicem productionem creaturarum a deo. Unam que est per modum voluntatis qua producit creaturas in esse reali: et illa est ex tempore. Alia est quae producit eas per intellectum suum in quodam esse intelentu: inteleti sas ab eterno. et de illo 2o est difficultas praesens.

¶ Circa quam occurunt 4or puncta inquirenda. Quorum primum est. si diuinus intellectus producit quiditates creabilium per suum actum intelligendi ab eterno in esse essentie.

¶ Secundum est. si producit tales quiditates in esse intelligibili.

¶ Tertium est. si producit tales quiditates in esse intellecto.

¶ Quartum est si per talem actum producit eas in esse existentie. ad primum punctum. dicunt aliqui quod per diuQuantum num intellectum producuntur quiditates creabilium in esse obiectiuo: quod est esse quiditatiuum: et illud est esse essentie: quia esse obiectiuum non dicitur nisi habitudine ad actum.

¶ Sed contra istud dictum satis commune arguiter 4r. Primo. quia esse obiectiuum: quod habet talis quiditas per te est ad aliud: cum obiectum inquantum tale sit alicuius obiectum: omne autem esse ad aliud presupponit esse ad se. ergo cum esse essetie sit abum: prius habet quelicet quiditas esse essentie quam producatur in tali esse per diuinum intellectum: quod dicitur esse obitectiuum.

¶ Secundo. quia omne esse determinatum secundum aliquam determinationem non diminuentem de ratione determinati praesupponit quiditatem illius de terminati: sicut quod homo sit albus praesupponit quidita. tem humanara: sed intellectam quiditatem a deo: est quoddam esse determinatum. ergo esse intellectum praesupponit esse quiditatiuum de cuius ratione non diminuit: cum vera quiditas hominis sit a deo intllecta.

¶ Tertio quia intelligi a dieo non est de quiditate alicuius creabilis essentie: cum possit a nobis perfecte concipi absque eo quod concipiamus ipsam intelligi a deo: omne autem quod est in aliquo est posterius eius quiditate. ergo prius est quiditas cuiuslibet creabilis in seque a deo intelligatur secundum ordinem naturae vel naturalis intelligentie.

¶ Quarto. quia circumscripto per impossibile diuino intellectu quod non intelligeret creabilia: sicut posuerunt nonnulli philosophi: lapidis quiditas esset quiditas et non econverso. si enim quiditas lapiditas esset quiditas lapidis: deus non intelligeret. ergo prius secundum illum ordinem lapis est lapis quam intellectus diuinus ipsum producat in aliquo esse.

¶ Ideo dico quod diuinus intellectus per suum actum intelligendi non dat ee quiditatiuum creaturis: de quo hic loquimur: sed illud esse quiditatiuum abstrahit ab omni intellectione et comparatione quacumque: quia per se notum est lapidem esse lapidem: et tamen non est per se notum lapidem intelligi a deo: sed forte demonstrabile: et ideo sicut per se nota in esse quiditatiuo praeueniunt demonstrabilia: ita illud esse hanc operationem.

¶ Sed contra istam determinationem instatur. 4r. Primo. quia diuinus intellectus est mensura rerum: sicut noster mensuratur a rebus: et sicut noster intellectus verus est: quia ita est in re: ita veritas in re: quia ita est in intellectu diuino secundum beatum Aug. et propter hoc lapis non potest esse vere lapis: nisi hoc si¬ precognitum ab intellectu diuino.

¶ Secundo: quia est quicquid est in deo est prius quocumque quod est formaliter in creatura: et cum actus intelligendi eius sit in deo formaliter: prius deus intelliget lapidem esse lapidem quam lapis sit in se formaliter lapis.

¶ Tertio. quia prius habet esse creatura relucens in diuina essentia quam in seipsa secundum beatum Ansel. in mono. sed vt relucet in diuina essentia percipitur a diuina intelligentia. ergo prius intelligitur a deo quam sit talis in seipsa.

¶ Quarto. quia si lapis est lapis circumscripta omni habitudine ad deum: tunc per impossibile circumscripto deo: ad huc lapis esset lapis: quod videtur absurdissimum.

¶ Ad primum. quod diuinus intellectus ita mensurat res notas: quia ita intelligit et vult: ideo sic sunt quantum ad esse reale et existentie: non sic autem quo ad esse quiditatiuum: vt videtur: cum illud esse abstrahat ab omni habitudine ad mensuram.

¶ Ad secundum. quod intellectio diuina sine dubio est prior quiditate creabili: sed non vt est intellectio huius: et secundum illam habitudinem illa quiditas est cognita: immo producitur ad oppositum: quia omnis habitudo est posterior suis extremis

¶ Ad tertium. quod creaturam relucere in diuina essentia: non est nisi ipsam esse representatam in ea: represen tatum autem est posterius esse simpliciter: cum sit esse relatiuum eius quod representatur Ansel. tamen intelligit de representato secundum suum esse abu.

¶ Ad quartum. quod non est maior connexio lapidis ad deum: sicut est inter diuinas personas: et tamen per impossile sublato patre et manente filio: adhuc produceret spiritus santus: et ita in proposito: si deus esset finitus adhuc homo esset homo: cum deum esse infinitum et hominem esse hominem: sint veritates. quarum vna ex alia non deducitur: et ita deum esse deum.

¶ Sed oritur difficultas quid intelligimus per illud esse quiditatiuum.

¶ Dicitur autem quod esse abstractum. quod non est fabricatum ab animo: nec est in rerum natura: sicut dicit quidam quod equinitas est tantum equinitas: nec vniuersalis nec particularis. punctum. videndum est: Circa secundum si diuinus intellectus pro ducit quiditates illas in esse intellctus.

¶ Dicunt autem aliqui quod sic. quia esse intellectus est esse intentionale et obie ctiuum: tale autem esse non potest fore nisi a potentia operatiua comparatiua.

¶ Sed contra illud argui. tur quadrupliciter. Primo. quia illud quod competit alicui per se per prius inest quam illud quod per accidens: sed quod creabilis quiditas sit intelligibilis a diuino intellectu inest enim per se cum per se cadat sub ente: et per consequens veritas est demonstrabilis de eaquod autem intelligitur quandoque accidit et a deo: sicut deum intelligit homo esse futurum cum non sit futurum nisi per accidens et deus non intelligeret ipsum fore futurum nisi foret futurum: constat autem quod per accidens est sic a deo intellectum.

¶ Secundo quia impossibile est aliquid esse intellectum a deo nisi sit ab eo intelligibile: vt per se patet: potest autem aliquid esse intelligibile: ita quod non esset intellectum: sicut animam antichristi non foreest deo possibile: et per consequens intelligitate: et tamen non est adeo intellectum: esset enim intellectum falsum. ergo prius habent intelligibilitatem diuinam quam intelligantur ipse quiditates. quia prius intelligitur deus habere potentiam intellectiuam quam actum intelligendi: sed pro quocumque signo deus habet potentiam intellectiuam omnium: omnia sunt intelligibilia sibi: cum omne intellectiuum sit alicuius intelligibilis: sicut motiuum mobilis: et non sunt intellecta nisi per actum. ergo prius erunt intelligibilia etiam intellecta: sicut deus ipse intelligitur intellectiuus antequam intelligens.

¶ 4o. quia in illo signo quo intellectus diuinus praeuenit eius intellectionem: sicut actus primus secundum: aut quiditas est intelligibilis pro 2o signo: aut non: si sic: hetur propositum quod prius est intellectus quam intellecta: si non est intelligibilis pro 2o signo actualis intellectionis: tunc non poterit intelligi: cum omne impossibile pro aliquo signo sit pro illo ens prohibitum.

¶ Ideo dico quod ante concipimus quiditates esse a deo intelligibiles quam actualiter intelligantur: quia illud quod conuenit alicui per se et ex sua ratione formali conuenit ei antequam illa que insunt alextrinseco.

¶ Intelligibilitas autem sicut et veritas est passio demonstrabilis ex ratione formali subiecti: et quod sit intellecta inest ei ab extrinseco scilicet a diuino intellectu actualiter inteligentie.

¶ Sed oritur difficultas quid dicit illud esse intelligibile in obiecto.

¶ Dicatur autem quod est respectus fundamentalis consequens quiditatem obiecti in habitudine ad diuinum intellectum: sicut mobilitas consequitur quidi tatem mobilis in habitudine ad mouens. punctum inqurendum est: si diuiCirca tertium nus intellctus producit illas quidi tates in esse intellecto.

¶ Dicunt vero quidam quod non quia talis productio est fictitia: cum quaelibet quiditas possit intelligi et de nouo sine aliqua variatione circa ipsam facta: quia actiones immanentes nihil faciunt in suo obiecto: alioquin transirent in exteriorem maim.

¶ Sed contra istud arguiter 4r. Primo. quia quicquid conuenit alicui per accidens inest ei ab aliquo agente: cum illa que insunt per accidens non insint ex ratione formali intrinseca: esse autem intellectum conuenit nonnullis per accidens: vt patuit ergo tale esse habent ab aliquo agente.

¶ Secundo quia omne esse quod conuenit alicui ab extrinseco inest per aliquod agens: cum solum agens et finis sint causa extrinseca: et finis ad propositum non faciat: sed esse intellectum conclusioe cuilibet quiditati ab extrinseco. cum ex se non intelligatur. vt per se patet. ergo hoc habent ab aliquo efficiente.

¶ Tertio. quia vbicumque est hoc ab hoc: ibi est origo que partinet ab agens: sed hoc ee ex habet partinet ad materiam: vel hoc esse propter hoc partinet ad finem. sed quod quaelibet quiditas sit intelecta hoc habet ab intellectione aliqua. ergo in tali esse est ab intellectione producta.

¶ 4o. quia omne ens rationis est ab aliqua ratione: cum ideo dicatur rationis: quia a ratione fabricatum: sed esse inteitum est esse rationis et non reale: cum illud conueniat entibus quae non sunt in rerum natura. ergo illud esse est a ratione aliqua productum.

¶ Ideo dico quod quiditates creabilium producuntur in esse cognito a diuino intellectu ab eterno: sicut diuinus intellectus ab eterno tales quiditates cognouit: quia omne quod accipit esse aliquod: post non esse: videtur esse productum in illo esse: sed quiditates tales: cum sint intellecte postquam sunt intellectus: accipiunt tale esse in 2o signo post non esse in primo: ergo in tali esse videntur esse producte.

¶ Sed contra istam conclusione instatur 4r. Primo. quia prima productio ad extra videtur esse creatio cuiuslibet rei: cum ipsa sit productio de ni hilo.

¶ Secundo. quia dieus ad extra nihil producit ab eterno: vt docent scti et scriptura diuia.

¶ Tertio. quia illa productioforet necessaria: cum deus necessario intelligat omnia: et tamen deum nihil necessario respicit nisi ad intra.

¶ Quarto. quia eadem ratione produceretur quiditas in esse intelligibili: qua et in esse intellecto cum prius habeat esse simpliciter quiditatiuum: vt patuit quae esse intelligibile: et sic accipiat esse tale post non esse.

¶ Ad oimum. quod prima productio simpliciter ad extra est creatio: sicut testatur diuina scriptura: tamen illa productio de qua nunc arguitur: non est productio simpliciter: sed secundum quid: sicut esse intellectum est esse secundum quid.

¶ Ad 2m. quod verum assumit in esse reali: sed in esse intelligibili: et secundum quid verum non dicit: immo ab eterno omnia nouit antequam fiant: sicut habetur in Daniels.

¶ Ad 3m. quod eomodo quo deus intelligit creaturas producit eas in esse intellecto. et ideo sicut necessario intelligit: ita necessario in tali esse producit.

¶ Ad 4m. quod quiditas non accipit esse intellect ab aliquoised habet illud ex sua ratione formali: et non ab extrinseco: sicut homo risibilitatem: et ideo non est producta: sicut homo non fit risibilis eo quod risibilitas pullulat a sua ratione formali.

¶ Sed oritur difficultas quid intelligitur per illud esse cognitum.

¶ Dicitur autem quod esse intellectum a diuino intellectudicit in quiditate cognita respectum rationis ad eius actum intelligendi derelictum ab ipso actu: sicut esse productum realiter dicit respectum realem punctum videndum est si diuiCirca quartum nus intelectus per suum actum intelligendi producit quiditates in esse actualis existentie: ita quod producat ipsas existentias eternaliter in esse cognito: sicut essentias ipsas.

¶ Dicunt autem aliqui quod existentie rerum sunt ita producte quantum ad omnem modum existentie sicut essentie: in esse intellecto ab eterno: quia ita bene intellexit ab eterno divinus intellectus rerum existentias: sicut earum essentias: et inccirco omnes in tali esse produxit: quia ipsas intellexit: vt patuit.

¶ Sed contra illud arguitur 4r. Primo. quia si deus produceret esse existentie in tali esse intellecto: tunc creatura in tali esse actualiter existent: cum omne illud actu existat: in quo est formaliter actualis existentia.

¶ Secundo. quia si dicatur quod creatura existiin tali esse secundum quid: tunc accipio actualem existentiam cum suo simpliciter esse: et quero si illud eius esse simpliciter producitur in esse cognito: aut non: si sic. tunc cum omne productum in aliquo esse sit in illo: tunc creatura in tali esse habebit suum existem simpliciter: si non: tunc existentia vere sumpta cum suo simpliciter modo ipsam concomitante non est producta in tali esse.

¶ Tertio. quia creatura in esse simpliciter distinguitur a creatura in esse secundum quid: aliquo modo: alioquin quandocumque est secundum quid foret simpliciter: sed non distinguitur per aliquod esse essentie: cum eadem sit penitus diffinitio quiditatis in esse intellecto et in esse simpliciter. ergo distinctio est per solam existentiam: et sic existentia non conueniet ei secundum vtrumque esse.

¶ Quarto. quia si dicatur quod illa distinctio non est per existentiam: sed per aliquem modum existentie quem habet in esse simpliciter et non habet in esse secundum quid: tunc dite illo fit idem aritum quod ipse non est productus in esse secundum quid: et valet tantum sicut de existentia: cum non sit processus in infinitum dando modum modi.

¶ Ideo dico quod esse actualis existentie non fuit productum ab eterno in tse secundum quid tali: quia per hoc quod creatura habet existentiam habet esse simpliciter et nulla creatura in esse tantum intellecto ab eternohabuit esse simpliciter.

¶ Sed remanet difficultas grauissima. qualiter deus praeintellexit ab eterno existentias futuras creaturarum: et non produxit eas in esse intellecto: cum fuerunt ab eterno intellecte.

¶ Dicitur aute quod deus non precognouit existentias secundum proprium modum tamquam per se obiecta sicut quiditates: sed sicut per se obiectorum conditiones: et non oportet produci in esse tali omne intellectum: sicut obiecti conditio.

¶ Istud tamen non sufficit: quia si ideo producitur in tali esse: quia cognoscitur eo modo quo intelligitur in tali este producitur: cum sit illo modo intellectum.

¶ Ideo dicitur quod deus non precognoscit quiditates: vt iam ex uo stentes: sed vt futuras: existentia autem vt futura non est existentia simpliciter: tunc enim simpliciter existeret futurum: qualiter autem illa precognitio fiat: hapet declarari in primo.

¶ Ad aritum factum in principioq. dicitur quod ille auctoritates intelliguntur de factione in esse reali: et non in esse intentionali.

PrevBack to TopNext