Quaestio 4
Quaestio 4
Quaestio. iiii. UTrum subiectum primi principii complexi ha beat eandem rationem formalem i deo et creatura secundum scientias reales. quod non. Deatus Dio ny. dicit. quod negitiones de deo sunt vere. affirmationes incompacte.
hic introducuntur 4or ordines fundamentorum ad probandum propositum. Primum fundamentm est ex nam distionis. Ex qui ar sic. quando aliqua distinguuntur per sua priora. illa non sunt eiusdem rationis formalis. hoc probatur. quia priora sunt diffinientia. quae ergo distiguuntur per diffinientia patet quod non sunt eiusdem rationis formalis. habet etiam ex alio: quia quae distinguuntur per ea quae sunt dide per modo dicendi per se distinguuntur per rationes formales. sola autem illa de prim mo sunt priora. Patet ergo illa propositio accepta. ergo sub illa accipi tur alia non ex primum: quia quae distinguuntur solis posterioribus sunt eiusdem rationis formalis. hoc patet. quia si non sunt eiusdem rationis formalis. oportet quod distinguantur per aliqua diffinientia. et per aliqua de per modo dicedi per se. quia disto formalium rationum non potest esse sine distictione illorum de per modo dicendi per se: sed que distinguuntur per talia: solis posterioribus non distinguuntur. ergo quae solis posterioribus distinguuntur conueniunt in prioribus. et per consequens habent easdem rationes formales: sed deus et creatura vel entitas in deo et creatura distinguitur praecise per posteriora. Probatur. quia per dependens et independens. neceesse. et possibile esse. finitum et infinitum. illa omnia sunt posteriora dieo et creature siue entitate in quaolibet eorum. Probo. nura pro quicumque signo creatura est dependens. deus est idependens: sed creatura prius est talis entitas quam habeat talem dependentiam: quia absolutum praecedit relationem. ergo deus est prius talis entitas quam sit independens. Patet ergo resumendo totam rationem: quia quaesolum distinguuntur per accidens et a posteriori. sunt eiusdem rationis formalis: sed ens in deo et in creatura est huiusmodi: quia distinguitur per illa quae sequuntur rationem formalem: quia per posteriora. patet etiam quia finitum et infinitum sunt posteriora: quia gradus est posterior quiditate. Similiter continngens et necessarium quae sunt modi quiditatis. ergo etc.
¶ Praeterea. que distinguuntur solis differentiis diuisiuis: sunt eiusdem rationis formalis indiuiso: deus et creatura sunt huiusmodi. ergo etc.
Secundum fundamentum radicatur in natura oppositionis. et primo in relatiue oppositis. Et arguitur sic. In quibuscumque fundatur relatio similitudis: illa sunt vnum in aliqua ratione: deus et creatura sunt huiusmodi. quia creatura est similis deo secundum imaginem. ergo etc. Ma. patet: quia relationes priuo modisunt relationes vnius rationis: similitudo est relatio prius modi. ergo etc.
¶ 2o arguitur in contrarie oppositis sic. Contraria semper reducuntur ad aliquod commune: quod per presupponitur: sed deo et creature competunt contraria: ergo etc.
¶ 3o arguitur in priuatiue oppositis sic: quandocumque aliquae priuationes sunt eiusdem rationis: et positiua similiter sunt eiusde rationis vel possunt esse. hoc patet. quia priuatia et habitus sunt essentialiter ordinata secundum prius et posterius: sed in quocumque est illud quod est posterius essentialiter: in illo potest esse vel est prius: sed ita est in proposito. quia dieo et creature competunt priuationes eiusdem rationis. ver. ergo. incorruptibilitas est in deo et in anima intellectiua: vel in celo. Incorruptibilitas enim est puatio corruptibilitatis sine aptitudine: hoc competit dieo et creature. vt dictum est. ergo etc.
¶ 4o arguitur eodem modo in contradictorie oppositis: quia deus et creatura siue angelus stnon albi. Illa autem nugatio est eiusdem rationis.
Tertium fundamentum radicatur in natura pluralitatis. Et ex hoc arguitur sic. quando aliqua dicuntur plura secundum aliquid vnum numeratum: habent rationem vnam communem. Et hoc patet: quia homo et bos non numerantur sed propria eis: quia non dicuntur duo boues: vel duo homines: sed duo animalia: sed deus et creatura dicuntur duo entia. ergo ens in eis dicit vnam rationem communem.
¶ 2o ex eodem arguo sic: nullum equiuocum numeratur in equocatis: sicut canis non numeratur in illis de quod bus dicitur: sed solum accipitur secundum plures acceptiones eiusdem voc vel significationes: sed ens plurificatur in deo et in creatura sunt enim plura entia. igitur etc.
¶ 3o sic. quando aliqua sic se habent quod circumscripto omni alio quod non est de quiditate ipsorum: illa sunt penitus idem: talia sunt eiusdem rationis formalis: sed pluralitas non est de ratione quiditatiua dei: nec creature: nec entis. quia cir cumscripta pluralitate ab eis: essent idem ens: ergo sunt eiusdem rationis formalis in ente.
¶ 4o ex eodem arguitur sic. Illa su eiusdem rationis formalis: quibus aduenit omnis pluralitas: sed deus et creatura sunt huiusmodi secundum Aug. 8. lib. de trinita
Quartum fundamentum radicatur in natura perfectionis Ex quo arguitur sic. omnis perfectio. simpliciter quae inuenitur in creatura: inuenitur in deo secundum eandem rationem formalem: sed ens est perfectio simpliciter. ergo ens est in deo et creatura eiudem rationis formalis. Ma. probatur: quia in ente perfectissimo oportet innuenire omnem perfectionem simpliciter.Preera. deus est illud quo maius excogitari non potest: hoc autem non esset nisi in eo esset omnis praefectio simpliciter. Mior probatur. quia in perfectione simpliciter non includiter nisi perfectio simpliciter. hoc patet. quia perfectio potest esse sine omni imperfectione: sed ens includiter in multis perfectionibus simpliciter. ergo etc. Probatur ex alio minor. perfectio simpliciter non est limitata nec illimitata: sed ens est huiusmodi. ergo etc. raeterea. quod est melius quocumque sibi incompossibili: est perfectio simpliciter sed ita est de ente: quia nihil est sibi incompossibile nisi nihil: ergo etc raeterea in essentialiter ordinatis si posterius dicit perfectionem simpliciter: et illud quod est prius: sed ens est prius passionibus suis: quarum aliquae dicunt perfectionem simpliciter. ergo et ens. Maior patet. quia per fectio simpliciter nihil imperfectum includit vel praesupponit.
On this page