Quaestio 3
Quaestio 3
Quaestio. iii. Utrum deum esse sit demonUeritur. strabile demonstratione quia quod non. Diony. Nullam habemus viam ad ostendendum aliquid de deo.
¶ Contra. quia ex effectibus habemus viam ad laudandum deum: siue edocemur laudare deum secundum eundem Diony. quaestionem primo intelligendum est quod duplici modo Ad istam inuestigamus deum ess scilicet non physco. et modo metaphysico. Physice enim inuestigamus deum esse per motum: quia hoc mouetur ergo ab aliquo: et hoc ab alio. et sic iretur in infinitum. vel ad primum stabitur. Et ista via maiorem euidentiam habet diminttendo motum: et accipiendo causatum: ergo ab aliquo. Metaphysice autem inuestigamus per viam eminentie: Dato enim quod nihil moueretur vel causaretur in entibus adhuc in ordine reparto in entibus inter ea quae sunt alterius rationis: ostenderetur quod esset deuenire ad praemum eminens. et ita habeo duos conceptus de deo. vnum entis primi: et alium causae prime. Tunc istis habitis dico quod demonstratione quia: poterimus demonstrare deum esse. Sed est intelligendum quod duplex est demonstratio quia. Una a priori. et alia a posteriori. hoc enim est communis omni demonstrationi quia: quod fiat per passionem acceptam pro medio: contingit autem hoc dupliciter. Astquando enim contingit quod passio posterior est conclusa a priori. sicut per medium: et sic est demonstratio quia: a priori. Exeplum. omne ens infinitum existit actualiter. deus est ens infinitum: ergo etc. Hic enim posterior passio demonstratur per priorem passionem tanquam per medium. Infinitas autem est passio prior existentia. sicut patebit. sr. di. Aliquando autem accidit quod passio posterior est medium ad concludendum priorem: et tunc demonstratio quia est a posteriori. Exemplum. Omnis prima causa existit. deus est huiusmodi. ergo existit. Existentia enim dei prior est: quam causalitas quecumque. Ideo dicitur demonstratio quia a posteriori.
¶ Sed hic est vna difficultas: quia dictum est prius: quod omnes termini in demonstratione sunt idem realiter. nihil autem est in creatura quod sit idem realiter ei quod est in deo. illud autem quod est in creatura accipitur pro medio ad demonstrandum illud quod est in deo.
¶ hic dico quod nihil quod est in creatura est medium ad demonstrandum aliquid de deo. sed precise per illud quod est in deo demonstramus.
¶ Sed contra. Omnis habitudo dei ad creaturam est contingens: sed contingens non potest esse medium in demonstratione.
On this page