Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Questio. vi. conceptus entis infiniti sit conceTum ptus nobilissimus in via aliqui quod conceptus deita hic dicun tia est perfectissimus U quia iste est perfectissimus conceptus qui continet fundamentaliter et radicaliter omnes perfectiones diuinas. iste est huiusmodi ergo etc.

¶ Contra. hoc volo arguere. non quin hoc sit verum: si eum possemus habere in via: sed ostendo quod eum naturaliter pro isto statu habere non possumus. Et hoc ostendo quadrupliciter. Primo sic. Ista ratio non est a nobis cognoscibilis naturaliter in quavirtualiter continnentur omnes veritates supernaturales et supernatura liter reuelate. hoc de se patet. quia cognita quiditate continente virtualiter naturaliter possumus naturaliter cognoscere veritates contentas. Nunc accipio minorem: sed deitas est huiusmodi. ratio enim deitatis omnes veritates tales continet. ergo naturaliter eam nin possumus tognoscere pro statu isto. 2o sic. Ista ratio non est cognoscibilis per naturam qua cognita omnia cognoscuntur: sed huiusmodi est ratiodeitatis. ergo etc. Maior patet. nam impossibile est nobis omnia in via cognoscere. Minor etiam patet: quia ratio deitatis est sufficiens representatiuum omnium aliarum veritatum cognoscibilium.

¶ Con firmatur. quia cognoscens per se quiditatem potest cognoscere omnia quae insunt sibi per se: et tunc cognoscetur naturaliter trinitas et potentia creatiua etc. 3o sic. Aliquao sunt veritates supernaturales et super naturaliter cognite. ergo ratio deitatis pre omnibus aliis: quia prior essentialiter omnibus: et quia infinita pre omnibus: et quia magis intellectum excedit. 4o sic. quanto entia perfectiora sunt: tanto: vt experimur eorum quiditates sunt nobis magis ignote: sed deus est perfectissimum ens et supremum. ergo etc. maior patet in cogntone sub stantiarum separatarum.

¶ Dico ergo quod conceptus perfectior qua posfit haberi a quocumque intellectu pro quicumque statu e conceptus deitatis: sed ad eum non possumus attingere in via.

¶ Ideo dico quod conceptus nobilior in via est conceptus entis infiniti. hoc probo quadrupliciter. Primo sic. Oppositus modus procedendi est in natam naturata et in natam naturante. nam enim naturata procedit ab imperfectis et minus praencipalibus ad perfectiora. natura autem naturans econuerso. conceptus autem infiniti est vltimus quem de deo inuestigamus. ergo est perfectior. 2o sic. conceptus iste est perfectior qui maius est itimus perfectissimo conceptui se deitatis: sed conceptus infinitatis est huiusmodi. Nam iste conceptus est modus siue gradus intrinsecus qui immediate inest deitati nec a deitate distinguitur formaliter vt aliqualiter visum est. non enim variat rationem formalem cuiuscumque cui aduenit. 3o sic. ille conceptus est perfectissimus de deo per quem omnes rationes diuine alia excedunt: sed huiusmodi est infinitas. Dicimus enim quod deus excedit omnia entia: quia infinitum ens. Eodem modo de sapientia et aliis perfectionibus. 4o sic. Illa ratio cognita est priencipalissima in qua resoluuntur omnes veritates supenaturales. hoc patet. quia resolutio stat ad primum: sed infinitas est huiusmodi. Querenti enim quare deitas est in tribus. Rsponodetur: quia infinita: quare creat: quia infinita: et sic de omnibus aliis.

¶ Sed contra istud instatur quadrupliciter. Primo sic. omnis conceptus quiditatiuus est prior et principalior quam non quiditatiuus: sed conceptus infinitatis non est quiditatiuus. conceptus autem entis est quiditatiuus. ergo conceptus infinitatis non est prior et priencipalior. 2o sic. conceptus prior est nobilior: sed conceptus infiniti non est prior. nam prius est: et concipitur habens gradum: quam gradus. 3o sic. quandocumque alique rationes formales seinuiceme excedunt infinitate vtrique addita adhuc excedunt se: sed intellectus et ens ita se habent quod conceptus intellectus est perfectior conceptu entis: quia ipsum includit et aliquid plus. ergo conceptus infiniti intellectus necessario est perfectior conceptu infiniti entis. 4o sic. Conceptus modi non potest esse perfectior conceptu illius cuius est modus: sed infinitas est modus. ergo etc.

¶ Ad primum dico quod conceptus quiditatiuus proprius est nobilior conceptu non quiditatiuo: sed conceptus ge neralis quantumcumque quiditatiuus no oportet quod sit nobilior quocumque non quiditatiuo. de deitate autem non habemus nisi conceptum generalem.

¶ Ad 2m dico quod conceptus infiniti est prior in deo quam conceptus existentie. Nam creatura in potentia recipit praedicationem finitatis. non autem existentie.

¶ Ad 3m dico quod si quando intelligimus deum sub ratione intellectus infiniti includatur ratio entis. tunc est nobilior conceptus quam conceptus entis infiniti. comparando autem inter se: dico quod conceptus intellectus infiniti non est nobilior quam conceptus entis infiniti¬

¶ Ad 4m dico quod licet sit modus essentie et secundario aliarum perfectionum. tamen sicut essentia est prior: ita iste modus vt essentie prior.

¶ Sed hic est vna difficultas quia vbi non est excessus ex parte obiectorum non videtur esse excessus ex parte actuum. inter deitatem autem et infinitatem non videtur esse excessus: quia cir¬ cumscriptam quantitate virtutis ab aliquo qui est causa excessus et actiue et passiue: iam non remanet in illo vnde posset comparari secundum excessum et defectum.

¶ Responideo quod aliquando non est excessus in obiectis: et tamen est excessus in actibus: sicut quando intelligo duas relationes specifice distinctas. ibi non est excessus in obiectis: quia non est ibi quantitas virtutis. est tamen ibi excessus in actibus.

¶ Dico ergo quod excessus potest esse in actibus ex sola praencipalitate in obiectis: sicut perfectior actus est respectu paternitatis: quia principalior quam rntum filiationis.

¶ Et sic patet ad quaestionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6