Quaestio 7
Quaestio 7
Quaestio. vii. infinitas sit de ratione formaTum lin deitatis. ostendam quod in deo non est hic primo nisi vna infinitas. et ex all hoc ostendam quod infinitas non est de ratione formali perfectionum simpliciter. Primum probo quadrupliciter.
¶ Primo fic. Quandocumque aliquid repugnat aliquibus per aliquam rationem formalem: magis repugnat illi rationi: sed quod sint plura entia infinita in vniuerso repugnat. et non nisi per rationem infinitatis: quia quod sint plura entia no repugnat. ergo ipsi infinitati ma gis repugnat pluralitas. impossibile est ergo ponere multas ifinitates in vniuerso siue in deo.
¶ Confirmatur. quia tantum repugnat infinitas formaliter infinitati formaliter: quantum infinitas realiter infinitati realiter: sed plures infinitates realiter non possunt esse in deo. ergo nec plures infinitates formaliter.
¶ Con firmatur 2o. quia Anu. negauit plures deos. quia deus est illud quo maius excogitari non potest: sed si essent plures infinitates formaliter: essent plura talia quibus aliquod maius excogitari non posset. multiplicata autem diffinitione multipli catur diffinitum. ergo essent plures dii.
¶ 2o arguo sic. si essensplures infinitates vel essent eiusdem rationis vel alterius. non eiusdem. quia nullum tale multiplicatur in diuinis. Nam tunc non sset certus numerus talium. sicut ostendetur de pluralitate filiationis in diuinis. Et ostensum est in quaestione de vnitate dei. non ergo sunt vnius rationis. Si alterius rationis. ergo necessario haberent ordinem. vbi autem est ordo ibi necessario est inequalitas. ergo infinitates essent inequales: quod est impossibile: quodscilicet vna illarum aliam excedat. ergo etc. Nam vbi est aliquid minus ibi necessario est aliquid imperfectum: et sic inter infinitum esset aliquid imperfectum. 3o sic. in essentialiter ordinatis multiplicato priori multiplicatur posterius: sed infinitas et existentia essentialiter ordinantur: et infinitas est prior existentia essentialiter. ergo multiplicata infinitate multiplicatur existen tia. et sic erunt multe existentie in diuinis. quod est selundum. 4o que cumque sunt idem in posteriori essentialiter sunt idem in priori essentialiter. omnia autem quae sunt in diuinis sunt realia eadem reali tate: que est posterior infinitate. ergo erunt infinita eadem infinitate. Probo autem illud scilicet quod realitas sit posterior infinitate. nam de creatura in potentia finitas potest demonstrari. realitas non. ergo finitas et infinitas dicuntur per se de eo cuius sunt: sed omne praedicatum per se est prius no per se. conclusione sic probata sequitur 2a scilicet quod infinitas Ex ista non sit de ratione deitatis: nec alicuius perfe ctionis. de ratione dico formali. et probo quadrupliciter.
¶ Pri mo sic. nullum posterius dicitur in quid de priori: vt ostensum est. ratio infiniti est posterior diuina essentia. ergo etc. Minor patet. quia modus semper est posterior eo cuius est modus. infinitas autem est modus deitatis.
¶ 2o sic. Quecumque sunt eiusdem rationis formalis quicquid dicitur in quid de vno et de alio: sed inter lectus noster et diuinus sunt eiusdem rationis formalis: vt patebit. ergo si infinitas dicitur formaliter de intellectu diuino: sequitur quod dicetur de intellectu nostro.
¶ 3o sic. Illud quod de se non dicit aliquam rationem formalem non dicitur in quid de aliquo: sed infinitas non dicit aliquam rationem formalem de se. ergo de nullo dicitur quiditatiue. et per consequens non est eadem formaliter alicui rationi formali.
¶ 4o. quia viderentur frustra poni ibi tot infinitates quot sunt ibi infinita attributa. cum totum possit saluari per vnam. Si autem essent idem formaliter multiplica tis perfectionibus multiplicaretur infinitas. Ideo dico quod non est nisi vna infinitas: sicut nec vna deitas. Sed difficultas est quo possunt esse perfectiones infinite nisi quaelibet habeat infinitatem propriam. non enim vetur quomodo.
On this page