Quaestio 11
Quaestio 11
Quaestio. xi. UTrum trinitas sit demonstrabilis demonstratione quia. breuiter pono quatuor conclusiones secundum diHic stinctionem tactam in praecedenti quaestione A Prima quod intellectui separato glorificato non est demonstrabilis. Et ratio est eadem quae prius: quia intellectui cui per se nota est aliqua propositio non potest demonstrari. trinitas autem est tali intellectui per se nota. 2a conclusio quod intellectui separa to eleuato vel intuitiue videnti diuinam essentiam: sicut prius. 3a quod intellectui habenti specie de diuina essentia potest demon¬ strari. quia habens distinctam notitiam de aliqua propria ratione potest habere notitiam de passione vel quasi passione illius rationis: sed habens notitiam de passione immediata potest per illam de quiditatate demonstrare mediatam: cum ergo possit talis intellectus habens distinctam notitiam deitatis cognoscere eam esse infinitam poterit per infinitatem tamquam per medium demonstrare trinitatem. 4a conclusio de intellectu nostro coniucto: dico quod non: quia inteliectus noster non cognoscit aliquid de deo: nisi per creaturas: tunc arguo sic. per illud non potest cognosci demonstratiue trinitas: quod ducit indifferenter in vnitatem et pluralitatem: sed omnes effectus creati: quos cognoscimus ducunt indifferenter in vnitatem et pluralitatem. ergo etc.
On this page