Quaestio 12
Quaestio 12
Quaestio. xii. Trum distinctio prima quae est in diuinis sit distinctio personarum. istam quaestionem est intelligendum propter Circa sequentia: quod in diuinis est quadruplex distinctio essentialiter ordinata incipiendo ab vltima essentialiter que omnes alias prieo supponit. tamen quo ad nos est prima et magis vulga. ta.
¶ Praeterea. secundum istum ordinem est distinctio personarum: et illa ex praemitur in fide catholica.
¶ Ex illa tamquem certa arguimus per fidem distinctionem relationum: et hoc sic. Omnis distinctio constitutorum vel differentium necessario praesupponit distinctionem constituentium vel diuersorum. sed persone constituuntur inesse personali: et differunt per relationes constitutiuas: et distinctiuas: ergo ille relationes differunt hoc confirmo sic. Quandocumque aliquid conuenit alicui per aliud prius competit illi per quod conuenit sibi: sed distinctio conuenit persone propter proprietates. ergo magis et prius competit illi proprietati. Ista autem praesupponit tertiam que est attributorum: et hoc probo quadrupliciter. Primo sic. Omnis relatio distincta ab alia relatione oportet quod distinguatur per fundamentum vel per terminum: vel per relationem aliam: vel a prin sed emanationes quae sunt relationes distinguuntur non autem distinguuntur per alias relationes: quia si sic: hoc maxime videretur per oppositas. sed hoc est impossibile: quia pari ratione ille distinguerentur per istas: et ita esset circulatio in distinctis et distinguentibus: oportet ergo quod distinguantur vel a termino: vel a fundamento: vel a principio non a termino: nec a fundamento: quia terminus et fundamentum est diuina essentia: ergo oportet quod distinguantur a principiis. ergo principiam erunt distincta. hoc autem erunt intellectus et voluntas que sunt attributa. 2o arguitur sic. et videtur idem. Omnis relatio: sicut maior prime rationis: sed emanationes personarum non distinguuntur a fundamento: quia fundamentum est idem scilicet essentia diuina que fundat generationem et spirationem: inteligendo de passiuis: ergo oportet quod distinguantura terminis: termini autem sunt attributa: ergo distinctio aliqua est inter attributa. 3o sic. inter fundamentum et terminum eius dem rationis. non oritur nisi relatio eiusdem rationis: si ergo in attributis non sit aliqua distinctio: cum attributum fundet et terminet emanationes: ipse secundum hoc non erunt distincte: hoc autem est falsum cum sint relationes dispate et alterius rationis. Maior est manifesta: quia cause omnes eiusdem rationis non causant nisi effectum eiusdem rationis. 4o et est idem. Relationes disparate non possunt oriri nisi ab extremis dispatis et alterius rationis. relationes diuine sunt disparate: ergo inter attributa est aliealteritas. Ma. patet. quia dato quod relationes disparate oriantur ab extremis eiusdem rationis: inquantum eiusdem rationis. tunc eadem inquantum eadem non erunt eadem: quod est oppositum in adiecto. 4a autem distinctio arguitur ex ista scilicet attributorum ab essentia. quia quaecumque vni et eidem sunt eadem inter se sunt eadem. secundum quod sunt eadem illi: secundum quod communiter conceditur istuod principium. Si ergo attributa sunt omni pus modis idem cum diuina essentia: erunt omnibus modis idem nter se: quod est falsum: ergo distinctio diuine essentie ab attriputis praesupponitur a distinctione attributorum inter se.
¶ Sed posset aliquis dicere quod rationes facte probantes quod attributa distinguantur: quia relationes distincte sunt. licet rationes iste verum assumant in creaturis et limitatis. non tamen in natura illimitata. quia eadem natura illimitata potest fundare et terminare diueras relationes.
On this page