Quaestio 12
Quaestio 12
Quaestio. xii. UTrum in actibus intelligendi sit processus in infinitum. quod sic. triplicitur Dico breuiter secundu ascendendo. U descendendo. et in latus procedendo. hoc ostendo per exempla manifesta. primo in sursum ascendendo. Ad cipio enim actum quoi intelligo albedinem: 2us actus habet pro obiecto actum istum qui intelligo albedinem: et ita habet nobilius obiectum Nam intellectio albedis est nobilius ens quam albedo. et per consequens vnus actus est nobilior alio: et sic de 3o. et sic in infiascendendo semper ad nobilius. semper enim posterius erit nobilius.
¶ Idem ostendo in descendendo. Accipio enim intellectionem qua intelligimus angelum. intellectionem istam possumus intelligere: et illa est minus nobilis: quia est igno bilioris obiecti et imperfectioris: et sic accipiam tertiam et quartam: semper vlterior erit imperfectior: quia imper fectioris obiecti: et sic descendendo erit processus in infinitum.
¶ 3o ostendo idem in latus procedendo. Nam intellectus potest infinities intelligere obiectum eiusdem rationis et reflexionem super actum quo intelligit illud obiectum infinities: et sic est processus in infinitum. verum est quod isti erunt eiusdem rationis: tamen alii sunt diuerse rationis.
¶ Sed occunrit difficultas quomodo potentia intellectiua potest continere virtua. liter infinitos actus eiusdem rationis et multo magis diues rationis: quod ponitur tenendo predicta.
¶ Circa quod est aduertendum quod quandocunque sunt due ordinationes in ordine eminentie: et est ordo essentialis inter illas: si fiaprocessus in infinitum in inferiori ordine nunquam attingetu ad aliquid superioris ordinis: sicut patet de rationali et irratio nali: quia enim rationale est ordinis superioris nunquam sit infinita bruta causarentur attingerent ad perfectionem hominis: quia sunt ordinis inferioris. Similiter si infinita aqua causa retur nunquam ad perfectionem scintille ignis attingeret. Si mimiliter de his que non sunt eiusdem speciei. Unde quia nam ignis excedit in perfectione naturam specificam aque: et ideo quatuncumque multiplicantur gradus indiuinduales aque nume quam attinget ad naturam ignis. hoc quod dictum est pro bo necessaria ratione sic. Quandocumque aliquid ex rationibus formalibus aliquorum conuenit aliquibus: quicquid anddatur vel adueniat eis quod non tollit rationes formales eorum ex quibus competebat illud: semper illud eis conueniet: sed quod vna species scilicet ignis sit perfectior alia scilicet aqua hoc eis conpetit ratione formali vtriusque. ergo quantumcunque adueniat ma ior quantitas virtutis vel molis: cum talia non varient ratio nem formalem eorum: sed dimittant: semper vnum erit nobilius alio.
¶ Ex haec soluuntur difficultates. Primo ad primam de infinitate eiusdem rationis dico quod si intellectus contineat virtualiter et eminenter naturam specificam talis actus: quia natura specifica est nobilior omnibus gradibus indiuidualibus nunque continue crescendo gradus indiuiduales adequarennaturam specificam. et per consequens nec intellectum: qui eam virtualiter continet.
¶ Ad aliam dico eodem modo: quia homo vt homo est. est perfectioris conditionis quam asinus vel aliud brutum. hinc est quod si multiplicantur bruta in infinitum nunquam attigent ad per fectionem hominis. Eodem modo dico quod intellectus est nobilioris entitatis et perfectioris quam intellectio. hinc est quod si multiplicantur in infinitum intellectiones: etiam specie diuerse: nunquam attingent ad perfectionem intellectus.
On this page