Quaestio 7
Quaestio 7
Quaestio. vii. UTrum essentia diuia sit causa eorum que sunt extr in genere causae finalis. Quod non. Dion. dicit quod est supersubstantialiter ab omnibus segregata effectibus.
¶ Contra. idem et est 4c. Omnia desiderant summum bonum. quaestionem dico quod sic. Et probo 4r. Primo Ad istam sic. causalitas prim et perfectissima est attribus da prime et perfectissime perfectioni: sed causalitas finalis est perfectissima: essentia autem diuina est perfectissima perfectioergo etc.
¶ 2o sic. nulla perfectio habet rationem summi boni nisi est sentia diuina: sed ratio finis est ratio summi boni. ergo ratio finis conpetit essentie diuine proprie.
¶ 3o sic. Illud quod est summe appetibile ab omnibus habet rationem finis omnium. sed diuina essentia est summe appetibilis ab omnibus. ergo ipsa est finis omnium. Maior patet. quia omnia bonum appetunt: ratio autem finis et boni eadem. ergo videtur quod summum bonum est summe apdetibile.
¶ 4m sic. obiectum beatificum sub eadem ratione habet causalitatem causae finalis: sub qua quietat appetitum beati: sed essentia diuina sub ratione qua est essentia diuina quietat intellectum beati: ergo sub illa ratione est causa finalis.
¶ Sed hic 4 sunt difficultates. Prima quia videtur quod hoc non possit stare. Nam diuina essentia quicquid causat naturaliter: causat vt praescindit ab attributis sed istud est impossibile: quod ipsa aliquid causaet naturaliter in creaturis extra.
¶ 2a difficultas. quia omne naturaliter causans necessario causat: sed essentia vt praescindit a voluntate causat naturaliter. ergo necessario causabit ad extra: quod est impossibile.
¶ 3a difficultas. quia prima causalitas ad extra attribuitur volunta ti: sed si diuia essentia causaret: non causaret nisi per modum agentis primo mi: ergo per voluntatem.
¶ 4a difficultas. quia causalitas causare finalis est or aliis causalitatibus: cum ergo diuina essentia necessario causaret: ipsa in suo genere causabit necessario in illo priori. Et sic sequuntur duoPrimum est. quod voluntas necessario causabit: ex quo essentia quae praeuenit in causando necessario causat. 2m. quod voluntas nihil causabit quia exqui in illo priori res causate sunt: quid causaret:
¶ Ad ista. Ad primum dico. quod connexio rerum ad essentiam: vt ad finem necessaria est: et essentie ad res vt finis ad finibilia. licet enim res sint contingentes: tamen eis positis necessaria est connexio. Ordo enim secundum habitudinem causae finalis naturalis est: naturaliter enim asinus est propter hominem: et corpus propter animam: et omnia propter diuinam essentiam. Ideo concedo quod ordo iste ex se necessarius est.
¶ Ad 2m dico quod essentia vt finis mere naturaliter causat. Sed quia effectus non solum depedet a fine: verum etiam ab efficiente: efficiens autem liberum est et contingens scilicet voluntas diuina: ideo sequitur quod erunt contingentes. et hoc propter istam rationem. quia quandocumque plures causare naturaliter agentes et necessario concurrunt ad vnum effectum. si vna sola contingens esset effectus erit contingens: et sic est hoc.
¶ Ad 3m dico. quod agere et mouere: et talia conueniunt praecise efficienti et proprie. Ie concedo quod voluntas est prius mouens et agens: sed causare abstrahit ab istis. Ideo non sequitur quod primum causans fit prius mouens. nec quod pinum mouens fit prius causans: sicut primum animal non est primus asinusnec econverso. essentia ergo habet causalitatem alterius rationis a voluntat Et ideo in illo ordine est prius causans.
¶ Ad 4m dico. quod licet causa finalis sit totalis in ponendo effectum extra in genere causare finalis. tamen non est totalis simpliciter: quia deficit causalitas efficienti: et ideo licet ex se omnia causae: et necessario in isto genere: tamen quia necessario exigitur voluntas. non ponit effectum nisi concurrente voluntate quae contingenter causat.
On this page