Text List

Quaestio 8

Quaestio 8

Quaestio. viii. essentia vt praescindit a volun Trum tate sit principium productiuum alicuius ad extra in ratione efficientis. non. hoc probatur ab aliquibus Dico quod Primo sic. impossibile est quod aliquid necessario producatur ad extra: essentia autem vt sic est principium necessarium. ergo non est principium producendi ad extra.

¶ 2o sic. Nihil ad extra producitur a deo necessario: sed essentia diuina necessario producit quicquid producit. ergo etc.

¶ Iste rationes secundum quod aliquis posset dicere: non concludunt. probarent enim quod necessario causaret beatitudinem

¶ Ideo pono alias. Prima sit ista: quandocumque sunt aliqua duecausare partiales respectu alicuius effectus: vna vniuersalis: et alia parti cularis: vniuersalior est perfectior. Patet in omnibus. posito ergo quod essenconcurrat: cum est voluntas concurrat: tunc voluntas cum sit vniversalior esset perfectior: quod autem voluntas sit vniuersalior patet: quia essentia non ponetur nisi in productionibus obiectiuis causare: voluntas vero in omnibus. etc. Maior patet: quia qualem ordinem habent aliqua in causndo talem habent in essendo.

¶ 2o sic. omnis causa quae non est prima de pendet a primo in causando. voluntas est prima causa in causando secundum Aug. sed quando aliquid dependet ab alio in operando est imperfectius illo: et sic essentia erit imperfectior voluntate. quod est falsum. ergo etc.

¶ 3o sic. quandocumque ad aliquem effectum concurrunt due causae essentialiter ordinate: causa minus praencipalis non potentia tantum intendi quin sit inferior: sed obiectum respectu actus intelligendi est minus praencipalis causa: ergo si essentia diuina concurrat cum potentia. ipsa erit minus praencipalis causa in essendo: quia minus principalis in operando.

¶ 4o. sic. nam tunc videretur intellectus ni¬ agens esse perfectior. quia ad omnes actus concurrit: non sic autem essentia diuina.

¶ 3o sic. quandocumque aliqua res communis diuiditur per duas diferentias oppositas scilicet impossibile est vnam earum in aliam coincidensed causa effectiua et finalis diuidunt causam ex opposito: essentia autem diuina: vt sit accepta est causa finalis omnium: vt patuit in praecedenti. qu. ergo ipsa non erit causa efficiens: sed volunta ti attribuiter causalitas effectiua.

¶ 2o sic. impossibile est inter fundamentum et terminum eiusdem rationis esse relationes nisi eiusdem ratio nis: sed eadem forma simplex refertur ad deum sub ratione finis et efficientis: fundamentum autem est idem ex parte causati. ergo oportet quod sit differentia ex parte termi: quia alioquin relationes essent eiusd rationis quod est falsum: essentia autem diuina est terminus relationis per modum finis. ergo non erit per modum efficientis.

¶ Ideo ad quionem qua quaeritur. Utrum esentia vt praescindit a voluntate sit princinpium productiuum ad extra. Dico quod non potest esse.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8