Quaestio 6
Quaestio 6
Questio. vi. UTrum vnitas entis possit saluari in deo cum distinctione formali istarum perfectionum. sine argumentis quod sic. quia non vi Dico detur repugnantia quod aliqua ratio sit communis non quiditatiue: sed identice et denominatiue: et quod pluribus identificetur et quod plura denominet. et sic per consequens de ente. Ipsa enim vnica ratio formalis in se existens ratione perfecte identitatis: quam habet ad omnes istas perfectiones: poterit eas denominare: dato quod quiditatiue in eis non includatur. Exemplum. essentia diuina vnica in se existens propter identitatem perfectam quam habet ad relationes. omnes ipsas denominat non obstante distinctione formali et quiditatiua. eodem modo in pro posito.
¶ Sed notandum quod ens aliter comparatur ad partes subiectiuas: et aliter ad differentias diuisiuas: et aliter ad passiones disiunctas. et aliter ad passiones adequatas. Ad partes enim subiectiuas: et ad differentias diuisiuas sic comparatur quod diuiditur in eis: et etiam ad passiones disiunctas: sed ad passiones adequatas non sic: non enim plurificatur in eis.
On this page