Quaestio 2
Quaestio 2
Quaestio. ii deus sit simpliciter immutabilis. Tum Quod non. quia in deo est transitus. gt etc. Probatio huius. quia in gen. scribitur Tactus dolore cordins intrinsecus. ergo etc. d
¶ Contra alibi. Ego dominus et non mutor: ergo deus est immutabilis. veritas certa et determinata: sed tota difficultas Hec est est in probando. Probatur autem a diuersis 4r. primo sic. Nullum ens perfectissimum potest transmutari: sed deus est huiusmodi. ergo etc. Maior probatur. quia illud quod est ens perfectissimum non potest recipere aliquid: quia omnia iam habet. illud autem quod est mutabile bene potest recipere aliquid.
¶ 2o sic. nullum ens quod est purus actus potest mutari: sed deus est huiusmodi. ergo etc. Ma. patet. quia illud quod est mutabile vt sic: est in potentia ei autem quod est in potentia repugnat quod sit actus purus.
¶ 3o sic. nullum summe simplex est mutabile. deus est huiusmodi. ergo etc. Ma. probatur. quia illud quod mutatur necessario potest recipere terminum: et sic compositionem. summe autem simplex non potest cum aliquo componi.
¶ 4o sic. Nullum necessare esse est mutabile: deus est huiusmodi. ergo etc. Maior probatur. quia illud quod est necessare esse non potest aliquid in se habere: quod non habeat. Illud autem quod mutatur ex eo quod mutatur necessario aliquid recipit quod non homo bat: et illud etiam acceptum est contigens. ergo etc.
¶ Iste rationes vidntur militare contra aliqua quae sunt vera de deo. nam prima ratio videtur tollem ordinem essentialem essentialium a notionalibus: sic ens perfectissimum non potest aliquam perfectionem vel aliquid aliud recipere sed in primo signo in quo essentia praecedit relationem est ens per fectissimum: quia per relationem nihil sibi accrescit de perfectione ex aduentum relationis: quia nulla perfectio est. ergo ipsam relationem non poterit recipere vel fundare.
¶ Si dcatur: concedo quod non potest recipere. quia tunc non esset ens perfectissimum: sed bene potest fundare.
¶ Contra tunc arguo. quia tunc ratio non ostendent quin deus posset mutari ad relationem sui ad creaturam: quia per te: hoc non est imperfectionis: et hoc posito necessario est mutabilis: quia omne illud quod habet in se aliquam formam vel rem qua denominatur tale: et eam prius non habebat necessario est mutatum.
¶ Contra 2m eodem modo arguo: nam in illo priori quo essentia praecedit relatione m ipsa est purus actus. ergo vel sibi repugnat recipere relationem ad intra: vel non: si non: non repugnabit sibi relationem ab extra¬
¶ Contra 3m. nam perfectiones diuine: vt dictum est. distinguuntur ab essentia. et tamen hoc non obstante etiam quod ipsa sit purus actus et simpliciter simplex. adhuc illa distinctio stat: ergo eodem modo determino motus.
¶ Contra quartum. licet enim repugnet necessare esse recipere contingens: non tamen repugnat respectus ad extra: ex quo sibi non repugnat creatio.
¶ Ideo arguo aliter ex infinitate secundum Augu. ex quo enim infinitum est quicquid habet: et quicquid est in deo est deus in ergo mutaretur terminus mutationis haberetur a deo et sic esset de nouo deus: sed hoc repugnat deo. ergo etc.
¶ Sed contra istud arguo 4r. primo sic. Omne quod se habet nunc aliter quam primus mutatur sed posito aliquo ordine in diuinis: hoc accidit: ergo etc. Minor patet. nam si inteliectus est prior voluntate: in priori signo intellectus huiumd et voluntas in secundo. hoc ergo aliter in secundo signo quanin primo.
¶ Secundo sic accepta eadem maiore accipio aliam minorem: sed intellectus in primo signo originis non est communicatus: et in secundo est communicatus. similiter pater in primo signo non habet filium vel filius non est. in secundo autem habet filium et filius est. ergo etc.
¶ Tertio sic. Omne quod transit de ocio in operationem necessario mutatur: deum est huiusmodi. ergo etc. Maior videtur manifesta. Minor probatur. quia deus nunc creat et prius non creauit: hic est talis transitus ergo etc.
¶ Quarto sic. Impossibile est esse transitum de contradictorio in contradictorium sine mutatione: sed deus fit de non volente volens: vel econuerso dec autem mutatio non est in obiecto. quia ipsum contingit nihil esse. hoc ergo est in deo. et sic habetur pro positum.
¶ Ad primum istorum dico. quod mutatio noest nisi in signis successiuis: non autem in permanentibus: cuiusmodi sunt signa originis et nature. Exemplum subiectum est prius natura passione nunquamtamen mutatur ad eam: quia prius et posterius permanentia sunt.
¶ Ad tertium dico. quod non fit mutatio in deo: sed in creatura: non enim dicitur deus nunc creare et prius non: propter aliquid quod sit in deo quod prius non erat: sed propter nouitatem in termino. quia creatura nunc incipit.
On this page