Quaestio 3
Quaestio 3
Quaestio. iii. Utrumaliqua creatura sit mutabilis Dico sicut Scotus quod aliqua creatura est que est immutabilis: nam ponenda est vltima formain vniuerso: sed tali repugnat mutari: quia si mutaretur ad aliam que esset vlterior mutaretur: et sic vltima non esset vltima. hoc autem probo sic. nam sicut in mouentibus et motis est dare statum: primo in mouentibus: quia est deuenire ad aliquod mouens immobile. ita est deuenire ad aliquod motum: quod est ita motum quod non mouens: sicut forte prima materia. Aliud autem est quod est vtrunque et mouens et motum. Et sic apparet quod sit vel esse debet in formis. nam aliqua est forma formata: et informis simul: ergo erit deuenire ad aliquid quod erit ita informatum quod non erit informans. et etiam erit deuenire ad aliquid: quod ita erit informans quod non informatum: et est heo illla vltima forma.
¶ Contra. illud quo aliquid muta tur est mutabile. Dico quod esse mutabile potest intelligi: vel quod sit ratio mutandi aliud: et sic illa vltima forma est mutabilis: quia est illud quo subiectum eam recipiens mutatur vel potest dici mutabile: quia recipit in se aliquid aliud distinctum realiter ab ea: et sic est im mutabilis.
On this page