Quaestio 1
Quaestio 1
Quaestio. iiii. persona sit ad se vel ad aliud Trum quod ad se scundum Aug. o. de triPersona ita est ad se: sicut deus.
¶ Con tra. idem Aug. Trinitas diuina est personarum inuicem relatiuarum. quattuor conclusiones. hic introducuntu Pria et quo ato pesoone non est praecise relatiua: quia tunc vbique esset relatiua.
¶ 2 ontra est. quod ratio persone non est praecise absoluta nec dicit conceptum absolutum: quia tunc omnis persona esset absoluta. consequentie istarum duarum rationum pro prima et 2a conclusione probantur fic. Quandocumque aliquid conuenit alicui ex sua ratione formali siue per se primo modo siue 2o modo: illud sibi conuenit vbique inueniatur: hoc patet. si ergo persona ex sua ratione formali esset absoluta vel relatiua tunc persona divina esset absoluta: et creata relatiua: quod est secundum.
¶ 3a conclusio est. quod ratio per sone non est similis absoluta et relatiua nec includit simils esse ad se et ad aliud. probatur ista conclusio sicut alie due. Quia si ex sua ratione formali inquantum persona esset absoluta et relatiua omnis per sona divina et creata sic esset.
¶ 4a conclusio est. quod ratio persone abstrahit ab absoluto et relatiuo: quia omne diuisum per aliqua duo opposita necessario abstrahit ab vtroque: sed persona diuiditur per absolutum et relatiuum. ergo ipsa vt sic abstrahit ab absoluto et relatiuo.
¶ Contra istas conclusiones instatur 4r. Primo sic. Quicquid ex ratione sua formali competit superiori illud etiam couenit inferiori: sed persone ex sua ratione formali conuenit sic abstrahere: ergo et huic persone. et sic persona in divinis abstrahit
¶ 2o sic. Quicquid denominatiue dicitur de inferiori videtur dici de superiori: sed referri et constitui ex absoluto et relatiuo dicitur de hac persona in diuinis. ergo dicetur et de persona¬
¶ 3o sic. Quicquid est in genere substantie siue praedicamentalis siue transcendentis est absolutum: sed persona est huiusmodi: quia persona disfinitur per indiuiduam substantiam.
¶ Et confirmatur. quia nam intellectualis est aliquid absolutum. diffinitur autem per naturam intellectua lem.
¶ 4o sic. Omne illud quod ex diffinitione sua est alterius illud idetur esse relatiuum et non absolutum nec neutrum: sed persona est alterius secundum diffinitionem nunc datam. Est enim intellectualis naturaindiuidua substantia. ergo erit relatiua.
¶ Ad primum dico quod licet psona quelibet inquantum addit ad rationem persone in communi sit absoluta vel relatiua: sicut homo ratione additi est rationalis. tamen inquantum persona semper abstrahit sicut homo inquantum animal non est ratio nalis. Vel potest dici quod a superiori ad inferius numquam tenet consequentia in ecundis intentionibus. abstrahere autem et praescindere et talia v dentur esse secunde intentiones: vel saltem attribuuntur alicui secundum illud secundum quod sibi attribuitur secunda intentio.
¶ Ad confirmationem dico quod ad se dupliciter intelligitur. pramo positiue: et sic accipitur pro alsoluto: sicut incorporeum accipitur positiue secundum quod constituit speciem ex opposito distinctam contra specie constitutam per corporeum 2o modo accipitur negatiue: sicut dicimus quod ad se potest dici quod non est ad aliud: sicut dicimus quod substantia: vt substantia non est corpo rea hoc est non includit in se corporeitatem: nec sequitur quod sit incorporea. nam incorporeum est differentia diuidens substantiam.
¶ Sic dico in proposito de persona. Persona enim vt persona non est ad aliud: et isto modo negatiue accipiendo est ad se: sed non sequitur. ergo absoluta: quia requritur quod sit ad se positiue: et vt sic non est ad se. primo modo intelligit Aug.
¶ Ad 2m potest dici quod quan arguitur a persona patris inquantum supponit pro patre et pro priaintentione ad personam in communi: vt supponit pro se quod proprie non arguitur ab inferiori ad superius: quia inferius hoc est prima intentio. superius autem secunda. sic est in proposito referri et constitui dicuntur de persona patris inquantum persona supponit pro patre et pro prima intentione. et per consequens persona in communi ad quam fit argumentatio est 2a intentio et ideo non valet.
¶ Aliter potest dici quod locus a parte subiectiua deficit in duobus. Primo in secundis intentionibus et ideo quia constitui est secunda intentio non tenet ibi. deficit etiam in relatiuis: quia si¬ species est ad aliquid non sequitur quod genus sit ad aliquid. huiusmodi est referri. vt patet.
¶ Ad 3m dico quod sicut generatio diffinitur per naturam: si cut per aliquid circa quod habet fieri: non tamen quod sit formaliter natura. sic dico quod persona: sicut per circumstantiam subiecti vel alterius circa quod habet fieri diffinitur per substantiam et naturam intellectualem: non tamen est quiditatiue aliquod istorum.
¶ Et praeterea illud quod est alicuius vt subienti non oportet quod sit relatiuum. Persona autem est naturae intellectualis sicut subsitanti circa quod habet fieri: sicut color superficiei.
¶ Dico quod sicut esse papam est nomen dignitatis: non tamen perfectionis: quia est secunda intentio: et respectum quendam dicit. sic dico de persona quod est nomen dignitatis non tamen perfectionis: quia est secunda intentio. Intelligendum tamen ad euidentiam multorum hoc dictorum quod superiora aliquando dicuntur ad aliquid: et etiam inferiora: sicut similitudo et conformitas. conformitas. enim dicitur de similitudine et vtrumque est ad aliquid. aliquando nec superius nec inferius: sicut albedo et coloraliquod superius et non inferius: sicut scientia dicitur ad aliquid: non tamen grammatica. aliquando inferius et non superius: sicut scientia est ad aliquid: et tamen qualitas que est genus non est ad aliquid.
¶ Sed quomodo est hoc possibile. Dico quod si aliquid quod est in vna coordinatione est absolutum vel relatiuum omnia illius coordinationis erunt talia. scientia autem quiditatiue non est ad aliquid: et ideo non oportet quod grammatica vel qualitas sit ad aliquid. Sed supposito quod solum denominatiue est ad aliquid: quare suum genus non est ad aliud vel sua species: Dico quod sicut superius dictum est locus a parte subiectiua non tenet in secundis intentionibus nec in relatiuis.
On this page