Quaestio 8
Quaestio 8
Quaestio. vii. deus possit facere extrema Tum relationis sine ipsa relatione. distinctione. 19. patet quid Ex dictis debeat hoc dici. accepta¬
¶d fuit enim separe superius et declarata ista reglatia quod in essentialiter ordinatis et realiter distinctis deus potest fatere prius sine posteriori. Sed constat quod due albedines sint essentialiter priores similitudine et realiter distincte ab eaergo etc.
¶ Contra hoc instatur 4r. Primo sic. quia idem et diuersum sunt passiones entis transcendentis: sed passio non potest separari a subiecto. Constat autem quod idem et diuersum dicunt relationes. ergo etc.
¶ 2o sic. quia proprium est quantitati secundum eam equale vel inequale dici. ergo equalitas vel inequalitas sunt passiones quantitatis. et per consequens non sunt separa biles a quantitate. constat autem quod sunt relationes. ergo etc.
¶ 4o sic. Illud quod potest de aliquo de monstrari non potest ab illo separari: sed ordo eminentie hominis ad asinum potest de homine demonstrari. ergo etc. Minor patet Ex ratione enim hominis patet quod possit demonstrari. nam omne animal rationale est melius irrationali: sed homo est animal rationale. asinus autem irrationale. ergo homo est melior.
¶ hic oportet dicere quod inter omnia ista sunt relationes fundamentales. sicut inter sortem et platonem est identitas. non que sit relatio actualis et formalis: sed solum fundamentalis: et de ista non est verum quod possit ab extremis separari. quia consequitur rationes formales ex tremorum. et potest de eis demonstrari. et de istis accipiuntur instantie scilicet de eodem et diuerso. de equali etc. Tante inter multa inter que ponitur respectus talis fundamentalis ponitur et actualis: et de isto verum est quod extrema possunt esse sine tali: sicut due linee esse duorum palmorum sin actuali qualitate et non sine fundamentali.
¶ Sed adhuc est dubium. nam illud quod est per se notum non diciet denegari. et per se autem notum / est quod omne totum maius est sua parte. et per consequens inequale. et per consequens inequalitas a toto non potest separari.
¶ 2o quia illud. si ab equalibus equalia demas que remanent sunt equalia: est per se notum. ergo deus equalitatem non potest distruere remanentibus extremis.
¶ Dico ad omnia ista quod intelliguntur ista princiomnia siue conclusiones de respectu fundamentali scilicet de respectu quem habet totum de sua nam et ex ratione sua. et hmodi est repectus aptitudinalis vel fundamentalis. respectus autem actualis est accidens per accidens.
¶ Sed adhuc remanent alique difficultates. Prima posito quod inste relationes fundamentales ponantur et quod consequantur rationes formales extremorum Utrum actualis fundetur in fundamentali.
¶ Dico quod non: sed ambe in vno fundamento. est tamen ordo inter eos sicut ordo effectuum essentialiter ordinatorum.
¶ Dico quod terminatur ad quiditates omnium albedinum possibilium. nec talis relato requrit terminum in actu: sed terminatur ad ipsam quiditatem.
¶ 3a difficultas quae necessitas est po nendi relationem actuale distinctam a fundamentali. Dico quod oportet ponere relationem de genere relationis. et illa necessario est ad cidens. Similiter omnes concedunt quod destructa vna albedine destruiter illa similitudo. hoc non potest intelligin de similitudine fundamentali: quia illa necessario consequitur fundamentum. Ex istis apparet quod oportet ponere relationes formales. fundamentales autem ponuntur vt saluentur multa principia per se nota: sicut illud. Omne totum etc. et alia similia quae non possent saluari per relati nes formales quia accidentia sunt et contingenter insunt.
On this page