Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Questio. v. pater et filius et spiritussanctus Trum dicant verbo. Quod non. quia solus pater generat: sed generare in diuinis idem est quod dicere. ergo etc.

¶ Contra. Ans. in mol nolo. demonstrat oppositum. primo premittuntur quatuor preambula.

¶ PriHic mum est. quod dicere accipitur dupliciter scilicet entialiter. et isto modo accipit Aug. quod pater seipsum dicit. Alio modo accipitur personaliter: sicut cum dicitur: pater dicit filium: hoc est generat. Istam equiuocationem expresse ponit Ans. in monolo.

¶ 2m preambulum est. quod hic non accipitur dicere personaliter: sed essentialiter: quia nullum personale est commune tribus: licet duobus scilicet patri et filio sit vna relatio communis. conceditur autem quod pater et filius et spiritussanctus ditant verbo.

¶ 3m est. quod verbo non accipitur hic secundum proprietatem: sed secundum appropriationem. quia licet pater in diuinis aliquid operetur verbo sumpto secundum suam proprietatem. quia dat ei vim operatiuam: tamen spiritussanctus verbo nihil operatur sumpto secundum suam proprietatem. quia spiritussanctus verbo nihil dat.

¶ 4m est. quod licet illa praedicatio videatur verificari tantum identice: tamen cum dictione hic accepta prointellectione nullo modo possunt diuine persone formaliter in telligere tali dictione que sit formaliter verbum. Potest tamen verificari praedicatio quod intelligant verbo: hoc est intellectione cui appropriatur verbum: vel econverso.

¶ Istis praemissis pono 4or conclusiones. Prima est. quod deus pater solus in diuinis dicit verbum. accipiendo dicere personaliter: quia illud dicere est per modum intellectus producere: et illud non conuenit nisi patri.

¶ 2a conclusio est. quod pater et filius et spiritussanctus dicunt verbum: accipiendo dicere essentialiter. quia isto modo dictio essentialis non potest accipi nisi pro actuali notitia. qua quidem notitia tres persone actualiter intelligunt verbum: et similiter creaturam.

¶ 3a conclusio est. quod pater et filius et spiritus sanctus non dicunt verbo accipiendo dicere personaliter: quia cuicumque repugnat superius: et inferius: sed generare est superius ad dicere: et ideo cum repugnet spiriutuisancto generare. repugnabit et dicere.

¶ 4a conclusio est. quod pater et filius et spiritussanctus dicunt verbo. accipiendo tam verbum quam dicere essentialiter: quia dicunt hoc est intelligunt. verbo: hoc est actuali notitia: sicut producens sua productione producit in 4oro dicendi per se: vt patet. et ideo hic verbum supponit pro actu intelligedi: sicut pro suo appropiato ex modo sue emanationis.

¶ Sed hic occurrunt 4or difficultates. Primaest. quia pater in diuinis non videtur verus verbo. nec sapiens verbo: cum tamen veritas et sapientia verbo approprientur.

¶ Dico quod nulla diuina perfectio est ita verbo appropria ta: sicut actualis notitia. cui ex natura sua vbi non est inata. uenit produci per actum dicendi: sicut verbo diuino: et ideo illa sola verbo appropriatur ratione sue productionis passiue. Alia autem appropriantur sibi ratione sue productionis actiue.

¶ 2a difficultas quia sancti qui concedunt quod spiritussanctus et pater dicunt verbo. negant spiritum sanctum dicere verbum. vt prtet de Ans. et tamen secundum premissa eo modo quo concediter vterque dicere verbo: conceditur dicere verbum vniformiter acci¬ diendo.

¶ Dico quod quando negant spiritum sanctum dicere verbum. est accipiendum dicere personaliter: quando autem dicunt spiritum sanctum dicere verbo. est accipiendum essentialiter: licet non exprimant. hoc tamen habetur ex intentione dictorum suorum que sunt ad hoc.

¶ 3a difficultas quia hic non videtur appropriari verbo notitia actua lis: sed magis econuerso. cum dicitur verbum notitia genita. verbum enim videtur appropriari ipsi notitie actuali: quia verbum accipitur pro actuali notitia genita. non econverso.

¶ Dico quod nihil obstat si fiat appropriatio communium personalibus. siue personalium communibus: sicut dietum est superius in ista distone.

¶ 4m fficultas est. si per eundem modum intelligimus patrem et filium diligere se spiritusancto: sicut intelligimus patrem et filium et spiritum sanctum dicere verbo.

¶ Dico quod sic. nisi quia vitatur equocatio: quia ibi accipitur dilectio. hic dictio. Sed tamen quo vellet equoca. re de actu spirandi: sicut equocatur de dicere. simile esset. sed hoc non est in vsu.

¶ Ad argumentum patet.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5