Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Quaestio ii UTrum deus sit in omni tempore. quod non. quia deus est eternus sine tempore secundum Aug. 15. de tri. et alibi.

¶ Contra. deus est praesens omni tempore.

¶ Primo videndum est quid sit esse in tempore. Et ad hoc introducuntur 4or conclusiones.

¶ Prima est quod non est respectus rationis: quia deus realiter est in tempore.

¶ 2a quod non dicit priuationem. quia tunc nihil esset in tempore. vel ipsa entia in potentia essent eodem modo in tempore.

¶ 3a quod non dicit absolutum: sicut prius.

¶ 4a conclusio est. quod non est iste respectus: sicut prius in deo.

¶ Ideo dico. quod non est in omni tempore per presentialitatem cuiuslibet rei temporalis ad ipsum. Et sic patet.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2