Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Quaestio. iiii. QUarto quero. Utrum deus possit facere quicquid non includit contradictionem. Vel vtrum omne quod est deo impossibile impli cet contradictionem. Quod non. quia dispe¬

¶S rata deus non potest facere: vtpote quod idem sit homo et asinus. et tamen dispata contradictionem non in cludunt.

¶ In contrarium est communis regula theologorum prae videre. si omne ens prohibitum incluhic oporte e dit contradictionem. hoc autem potest multipliciter intelligi. Vel quod includat contradictionem in primo modo diced per se: et hoc est impossibile. quia quae non habent diffinitionem: non habent prius modum: et per consequens non includunt contradictionem in primo modo: huiusmodi sunt entia prohibita. Eodem modo probatur: quod nec includant contradictionem in 2o modo: quia talem non habent eo quod persupponit primum Nec etiam per accidens. quia omne tale praesupponit per se: et omne etiam per accidens est ab extrinseco: tale autem repugnat prohibito. oportet ad verificandum regulam theologorum quod intelligatur seiu quid. hoc est quod secundum quid habeant diffinitionem: et in illa diffinitio ne contradictoria includantur. non autem simpliciter. quia simpliciter eis repugnat diffunito.

¶ Sed licet istud apparenter dictum sit et communiter scilicet quod impossibile deo implicet contradictionem eo modo quo ex positum est. tamen non apparet bene intelligibile.

¶ Ideo ar guo contra hoc quadrupliciter. Primo sic. suppono enim quod de simul facere non potest albissimum et nigerrimum. Tunc quaero. aut hoc est propter contradictionem inclusam. Et hoc non: quia cunvtrumque istorum sit positiuum. nullum istorum aliquam contradictione includit nec potest dici quod hoc sit propter negationem vnius que consequitur alterum: vtpote. quia summa albedo non est summa nigredo. Et hoc non valet: quia ita dulcedo non est albedo: sicut albedo non est nigredo. et tamen hoc non obstam te albedo et dulcedo stant simul. ergo eodem modo de albissimo et nigerrimo.

¶ Secundo quia anima rationalis et irrationa lis sunt in eodem incompossibilia: si sumas irrationale et negatione rationis: sed pro substratis non videtur inconuenient quod sint simul. si praecise contradictoria sunt incompossibilia: cum ergo amota affirmatione et negatione: illa sint incompossibilia. videtur quod non omnia incompossibilia includant contradictionem: sed alia multa incompossibilia sunt.

¶ Tertio. quis summus gradus oppositionis et repugnantie non includitur in minori. sed contradictio est summus gradus: ergo non includitur in contrarietate que est minor gradus: vel in quacumque oppositione minori.

¶ Quarto. quia contraria in aliquo gradustant simul. contradictoriis autem repugnat: ergo contraria tantum inconpossibilitatem non habent quantam contradictoria. Ideo apparet mihi quod licet semper illud quod deo est impossibile poterit ad contradictionem deduci. tamen eam non includit. Et hoc ostendo sic: quandocumque aliqua repugnantia sunt positiua ex se: et affirmatiua. vt sic ipsa formaliter et quiditatiue negationem non includant nec per consequens contradictionem: sed aliqua sunt que secundum meram affirmatiuam rationem habent repugnantiam: sicut anima hominis et asini. affirmatio autem prior est negatione. ergo in illo priori in quo intelliguntur vere repugnantia et vere affirmatiua non erunt contradictoria. Intelligitur ergo sic regula theologorum scilicet quod omne impossibile. vel includitcontradictionem: vel potest deduci ad contradictionem.

¶ Sed hic est difficultas quomodo impossibilitas se habet ad impossibile. Dico quod impossibilitas numquam includiter in primo modo illius quod dicitur impossibile: sed in 2o. Sicut enim possibilitas con sequitur res in quibus inuenitur in 2o modo. ita impossibilitas res in quibus inuenitur. In eodem enim modo et signo conuenit impossibilitas impossibilibus et possibilitas possibi libus.

¶ Ad argumentum patet.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4