Quaestio 3
Quaestio 3
Quaestio. iii. intellectus diuinus producat quiTu ditates in esse intelligitili. Quod sic. quia in esse intellecto. ergo etc.
¶ Con tra. quia preintelliguntur intelligibiles. 4or rato hic introducuntur nes euidentur probantes partem negatiuam. Prima est talis: ab eodem habet res esse simpis et esse verum. sed quiditas ex sua ratione formali habet esse simpliciter. et non ab extrinseco. ergo etc. Maior patet. quia veritas non dicit nisi respectum fundamentalem intelligibilitatis obitenctia ad potentiam. Minor apparet: quia esse essentie voco esse sint pliciter: quiditas autem vt quiditas non habet illud ab intellectu. quia in tellectus non dat nisi esse secundum quid et diminutum. esse autem essentinon est esse secundum quid: nec diminutum.
¶ 2o. quia quandocumque aliquid conuenit alicui per se: non conuenit sibi a causa extrinseca: sed intelligibilitas conuenit quiditati per se. ergo non ab intellectu.
¶ 3o. quod producitur in esse intelligibili illo priori qui suam productionem praecedit: aut fuit intelligibile vel non. Si non: impossibile est quod fiat intelligibile. Si sic. ergo impossibile est quod accipiat ntelligibilitatem per illam productionem. eo quod ante illam productionem intellectur habere ea.
¶ 4o. quia non plus accipit homo esse intelligibile quam esse producibile: sed non accipit esse producibi le. Probo. quia tunc in illo priori non esset producibile. et per consequens esset ens prohibitum. ergo eodem modo in proposito. Ideo apparet mihi esse dicendum. quod licet intellectus diuinus producat quiditates in esse intellecto. tamen non in esse intelligibili.
¶ Et hoc confirmo dupliciter. Primo sic. illud non habet quiditas ab intellectudivino. quod praehabet ante primum esse quod dat intellectus diuinus: sed quiditas prius habet esse intelligibile quam habeat esse intellectut: quod tamen est primum esse quod dat intellectus diuinus. ergo quiditas esse intelligibile non recipit ab intellectui divino.
¶ 2o. illud quod praetelligitur in quiditate antequam deus intelligatur intelligens. non habet ditas ab intellectui divino. hoc patet: quia nihil habet ab intellectui divino quiditas: nisi inquantum intellecitur. sed intelligibile esse intellecitur in quiditate antequam deus intelligatur intelligens. ergo etc. Minorem probo. quia prius intellectur deus intellectiuus quam intelligens. quia prdier quod habet potentiam intellectiuam dicitur intelligens. sed pro quo cumque signo deus est intellectiuus. quiditas est intelligibilis. ergo prius quiditas est intelligibilis quam deus intelligatur intelligens et per consequens non accipit esse intelligibile a deo. vt intelligente.
¶ Sed contra quadruplicitur. Primo. a quocumque aliquiod habet esse simpliciter: habet esse quod sequitur illud esse: sed esse simcnsequitur quiditatem: et quiditas est a deo. ergo etc.
¶ 2o. illud quod non conuenit alicui ex sua ratione formali: conuenit sibi ab alio: sed intelligibilitas non conuenit creature ex sua ratione formali. ergo etc.
¶ 3o a quae aliquid dependet ab illo videtur esse: sed esse intelligibile videtur dependere ab intellectu: quia si non esset intellectiuum: non inesset intelligibile. ergo etc.
¶ 4o. quia secundum Aug. scientia nostra ideo est vera. quia res sic sunt: sed sic est in rebus: quia diuina scientia sic nouit. ergo intelligibilitas est a divina scientia.
¶ Ad primum concedo quod a quo esse simpliciter habet aliquid: ab eo habet consequens illud esse: et ideo quia a deo habet esse existere: ideo ab eo habet esse consequens illud esse: quiditatiuum autem esse ad quod sequitur intelligibilitas: non habet creatura vel quiditas ab aliquo: sed in illo esse: et secundum illud esse abstrahit ab omni causalitate.
¶ Ad num dico. quod intelligibilitas conuenit quiditati ex ratione sua formali: licet in 2o modo. sicut quod homo sit risibilis.
¶ Ad 3m dico. quod aliter est in respectibus fundamentalibus quam in actualibus: quia fundamentales non causantur a termino. sed consequuntur quiditatem non in esse existere: sed in esse abstrahente simpliciter.
¶ Ad 4m dico. quod Augu. intelligit de futuris contingentibus: quia veritas talium consequitur voluntatem diuina: sed non est sic de veritate necessariorum et incommutabilium: quia veritas talium videtur consequi esse quo ditatiuum simpliciter ex se: et non a causa extrinseca in ratione efficientis: licet aliquo modo in ratione exemplaris vel finis poterit concedi.
On this page