Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Quaestio. iii. practicum et speculatiuum Trum sin diferentia esentiales scientaes quod non. Et probatur quadru Dico pliciter. Primo sic. Cuius raSet tus tio formalis consistit in habitudine: non potest esse de essentia alicuius absoluti. sed ratio speculatiui et practici consistit in habitudine: vt visum est superius. scientia autem est aliquid absolutum. ergo etc.

¶ Confirmatur. quia numquam ex absoluto et respectiuo fit aliquid per se vnum: quod directe sit in genere: sed scientia est species generis qualitatis et absoluta ratio speculatiui et practici relatiua. ergo etc.

¶ Secundo sic. nullum posterius est de essentia prioris. hoc patet. quia omnia constitutiua essentie alicuius sunt priora ipso constituto: sed speculatiuum et practicum sunt posteriora scientia cui conueniunt: quia omnis respe ctus est posterior fundamento. ergo etc.

¶ Tertio sic. quandocumque aliquod commune diuiditur per plures difcfinrentias diuersi diuisionibus: oportet quod alie alias subalternet: sed habitus cognitiuus diuiditur quiditatiue per euidens et non euidens: diuiditur etiam per pra cticum et speculatiuum. Si ergo vtraque est diuisio qui ditatiua: vel practicum vel speculatiuum subalterna bunt euidens et non euidens. vel econuerso. nec sic: necfic. ergo etc. Probo minorem. quia euidens et non eui dens non possunt subalternari practico. quia multa speculatiua sunt euidentiora multis practicis. Nec spe culatiuo. quia multa practica sunt euidentiora multis speculatiuis. Nec econuerso. quia euidentia sunt practica et speculatiua: et non euidentia sunt practica et speculatiua: patet ergo quod nec sic: nec sic. ergo etc.

¶ 4 sic. quandocumque aliquod commune diuiditur per differentias quiditatiuas quicquid cadit sub altera perfectiori: perfectius est quocumque cadente sub altera imperfe¬ ctiori. Si ergo illa diuisio esset essentialis: vel omne practicum esset nobilius speculatiuo: vel econuerso. Nec sic nec sic. ergo etc.

¶ Ideo dico propter istas rationes quod practicum et speculatiuum non sunt differentie est sentiales scientie. sed sunt respectus fundamentales vel aptitudinales ipsius consequentes scientiam: sicut proprie passiones consequuntur substantia. ita quod ista est passio disiuncta scientie.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3