Quaestio 4
Quaestio 4
Quaestio. iiii. eadem scientia possit esse speculaTum tiua: et praectica: et hoc eadem specie. non. quia quiquid conuenit Dico quod vni indiuiduo alicuius spei ciei per se conuenit omnibus: hoc patet: quia per se predicata consequuntur quiditatem que est eis conis: sed practicum conuenit per se illi indiuiduo cui conuenit. ergo et omnibus indiuinduis eiusdem spe ciei. Minor patet. quia est respectus fundamentalis qui est propria passio. Eodem modo de speculatiuo.
¶ Sed contra. quia dictum est quod deus de futuris contingentibus non habet scientiam practicam: et sic notitiam de futuria contingentibus reuelaret alicui sancto: tunc sanctus de eis haberet notitiam practicam. ergo etc.
¶ Secundo quia angelus mouens celum. videtur quod habeat scientiam pra cticam de motu celi: nos tamen de eodem motu habe mus scientiam speculatiuam.
¶ Tertio. quia si deum in funderet in angelo prudentiam de moralibus: ipsa es set speculatiua. quia certum est quod non practica. eo quod non haberet quod regularet.
¶ Quarto. quia si deus mihi daret potentiam creatiuam de rosa: scientia de rose creatione: que nunc in me existens est speculatiua: esset pra ctica.
¶ Ad primum dico. quod non esset notitia eiusdem ratio nis. quia ibi ex voluntate deus nouit illa. nos autem vel ille sanctus ex reuelatione.
¶ Ad 2m dico. quod angelus habet scientiam de hoc quod celum est mobile: et similiter de omnibus que consequuntur rationem speculatiuam quiditatiuam in communi: et illa scientia non est directi ua: sed tamen cum hoc bene habet artem quomodo actus motus debeat fieri: et illa bene est practica.
¶ Ad 3m dico. quod non esset repugnantia ex parte prudentie: quod non regularet: quia ipsa esset quantum est in se regulatiua. Quod autem non possit in isto regulare: non impedit quin sit practica.
¶ Exemplum. si sim impotens ad eundum ad bellum. dum tamen modo habeam scientiam bellandi: non minus propter hoc ipsa scientia esset pra ctica. Eodem modo de prudentia in angelo. quia quantum est ex se esset regulatiua.
¶ Ad 4m dico. quod contingit habere scientiam de rosa quod est flos et cetera vniuersalia. et illa est speculatiua: sed si daretur notitia de modo producendi rosam qualiter fit: et huius esset alius habitus: et ille esset ars.
¶ Sed hic est di. quia quicumque cognoscit quiditatem alicuius: potest cognoscere passio nem: et eam demonstrare que per se inest illi: et ideo si scias quid est rosa poteris scire quomodo est producibilis.
¶ hic dico. quod non omnes conclusiones que probantur de vno subiecto pertinent ad vnum habitum. Unde in la que probantur de rosa in vniversali que non sunt applicabilia ad opus: talia pertinent ad scientiam speculatiuam. Alia autem per que habetur huiusmodi applicatio ad opus: pertinent ad alium habitum practicum scilicet artem. Amen¬
¶ Illuminati doctoris fratris francisci maronis: ordinis minorum prouicie scint 2udouici. scriptum praeclarissimum super primum senientarum: conflatus nuncupatum: fine felici teriatur: correctum atque decoratum summa cura atque solertia sa cre Theologie doctoris eximii patris fratris Mauritii de hibernia: eiusdem religionis: dum actu theologiam publice in alma vniuersitate Patauina legebat.
On this page