Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Quaestio. ii. queritur. Utrum deus possit Ecundo aliquid de nouo producere sine mutatione. videtur quod non. quia Aug. in primo li. de tri. dicit quod deum facere mutabilia sine mutatione sui intelligere plene difficile est.

¶ Contra. 4o de tri. dicit. quod oportet deum intelligere mutabilia facere sine sui mutatione. pono quatuor conclusiones. Prima est ista. quod impossibile est transiHi re de contradictorio in contradictorium sine mutatione facta in aliquo extremorum. Eidem enim inquantum idem non possunt applicari extrema contradictionis. Si ergo prius conueniebat fieri vnum extremum contradictionis. et modo aliud ibi necessario est aliqua alietas.

¶ 2a conclusio est. quod impossibile est quod aliquid transeat de contradictorio incontradictorium nisi muteter in se. quia aliter se habet nunc quam prius. et per consequens mutatur.

¶ 3a conclusio est. quod per mutationem factam in alterqo extremorum non potest aliquid mutari de contradictorio in contradictorium. quia impossibile est quod sit effectus formaliter in aliquo quin sit ibi forma: sed mutari est effectus mutationis. si ergo aliter se habet nunc quam prius: necessario est in eo mutatio.

¶ 4a conclusio est. quod aliquid potest attribui alicui nunc: quod non prius sine sui mutatione. sicut deus modo creat: et prius non: sine sui mutatione. ergo.

¶ Con tra istas conclusiones instatur. Et prima contra primaim. quia ostensum est in primo liquod deus potest aliquid velle quod prius non volunt: vult enim futura contingenter: et tamen non mutatur. ergo etc.

¶ Contra 2am. deus transit de contradictorio in contradictorium quando aliquid creat. et tamen in se nontimutatur. ergo etc.

¶ Contra 3am. sol transit de non esse visum ad esse visum. et ita per mutatiscem quae est in me transit. ergo etc.

¶ Contra 4am. quia videtur ess contraria aliis duabus.

¶ Ad primum dico. quod non fit mutas ex parte dei: sed ex parte obiecti in esse volito sine mutatio ne dei.

¶ Ad aliud dico quod deus non transit de. etc. Si enim creare esset formaliter in deo et postea non creare: necessario mutaretur tunc. sed non est ita: ideo in se non transit.

¶ Ad 3m dicuntur aliqui quod videns producit rem in esse viso et rationabiliter.

¶ Dico ergo quod inste transitus non est forma in sole denominatione intrinseca. sed denominatione extrinseca a visione mea dicitur transire

¶ Ad 4m. aliud est dici de deo extremum contradite: et aliud est esse in deo. vnde nouum non est in deo. sed de nouo extrinsece denonime

¶ Sed quid de arito in oposium: Dinco quod difficultas x hoc proueniebatur philosophis. quia dicebant omne agens form referri ad passum: sed n oportet dicetur deum referri aliqua relatione reali et formali ad creaturam.

¶ 2a difficultas saltem deus exiuit de ocio ad operationem. Dico quod si actio esset inneo formaliter tunc mutaretur. nunc autem dicitur de eo denominatione extrinseca. illa enim opeato non est in deo formaliter.

¶ 3a difficultas est. si agens aliud quodcumque mutatur quando agit. Dico quod sic. omne aliud a deo quando incipit agere tunc necessario mu tatur: et intellectur: quando agens philosophicum repatitur: non intelligendo quod illud agens philosophicum recipiat formam absolutam. sed respecti uam actionem requrit: quae causatur a termino et fundamento.

¶ 4a difficultas. si ex dictis sequitur actionem esse in agente.

¶ Di co quod hoc videntur philosophi intendere. quia aliter non sequeretur argumentum eorum de exitu ab ocio in operationem nisi poneretur actio in agente. aliter enim non posset concludi mutationem esse in deo. ergo etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2