Quaestio 3
Quaestio 3
Quaestio. iii. 3o. Utrum creatio actiua Ueritur et passiua differant realiter. Et videtur quod sic. quia in diuinis generare: et generari diffifuit ferunt realiter.
¶ Contra. nulla ratio ad creaturam est res ex parte dei: ergo videtur quod eadem est res que dicitur creatio actio et passio. quatuor conclusiones. Prima est quod creare in dieo Hic pono non est aliquid absolutus. quia omne tale in deo est eternum et necessarium. Sed creare non est eternum nec necessarium. ergo etc.
¶ 2a conclusio est. quod creature non est in deo realiter. quia tunc destructo creare: destrueretur deus.
¶ 3a conclusio quod creare non est in deo aliquid respectiuum. quia tunc referretur deus relatione reali ad creaturam. quod est falsum.
¶ 4a conclusio est. quod creare non est in deo formaliter. quia quicquid in deo est vel est absolutum vel est respettiuum. sed ostensum est quod non absolutum nec respectiuum rei vel rationis. ergo non potest esse in deo.
¶ Sed contra istas conclusiones instatur quadrupliciter. Primo contra primam sic. deus per illud dicitur creare: quod teriat dependentiam ipsius creature. Sed hoc est per eius absolutum. ergo.
¶ Ad primum. non sequitur quod si per absolutum teriat creationem: quod creaus sit in eo formaliter.
¶ Ad 3m concedo. quod dicitur ad aliud per relatione quam terminat. Et per idem ad 4m dicitur est ergo illa creatio actiua. Quo ad hoc declaranQuid dum inducuntur quatuor conclusiones.
¶ Prima est. qui creatio actiua non opponitur passiue. quia impossibile est opprigines esse in aliquo eodem. quia tunc sequeretur quod idem producelet se.
¶ 2a conclusio quod non differunt realiter. quia creare et creari non inueniuntur nisi vbi est vna simplex realitas.
¶ 3a conclusio quod n distinguitur forma. quia creare et creari sunt eiusdem fundamenti: et eiusdem termini.
¶ 4a conclusio quod differeuntnt secundum rationem: quia intellectus concipit illam rem actiue et passiue.
¶ Sed hoc sunt aliquaifficultas prima. quia effectus formalis est in deo ipsius creationis. quia deus formaliter creat.
¶ hic dico quod creare non est effectus formalis creationis. sed ipsum creari. vnde deum denominatur extrinsece creans. quia creatura formaliter creatur
¶ 2a difficultas quia videtur quod in diuinis sic diceretur quod generare et generari sunt idem sicut creare et creari.
¶ Dico quod si apparent quod patri repugnaret referri ad filium: tunc eodem diceretur ges nerare quo filius generari: nunc autem realiter potest pater ad filium referri.
¶ 3a difficultas est quod idem dicentur quando sol producit. quod vna productione poducit: et eadem res producitur per vnum respectum.
¶ 4a difficultas per extrema contradictionis. quia deo repugnat creari et non creare. Dico quod vtrumque repugnat dieo forma liter: sed extrinsece potest denominari ab eo. et dico quod ab eadem redenominatur. sed ts in illa re dicitur deus creans et creatura creari. ergo etc. Et ieo creare non est in deo formaliter. quia etiam denominatetur ab eo intrinsece etc.
On this page