Quaestio 10
Quaestio 10
Quaestio. 2. Secunda quaestio est. vtrum annihilationi directe opponatur creatio. et videtur quod sic. quia opposito modo diffiniuntur ergo etc.
¶ Contra facilius est in entibus destruere quam construere: sicut animasensitiua potest corrumpi a celo inducendo formam in compossibilem. non tamen potest eam producere opinio communis quod creatio et annihilaos sunt ophic tct potentia adequate. sicut est generatio et corrumptio. et quod potest vnum: potest aliud. et econverso. vnde secundum istos creatura non potest annihilari: sed semper manet in suis causaris effectiuis quando corrumpitur.
¶ Contra istam arguo. 4r Et primo sic. quanto verius remanet effectus in causa: tanto minus annihilatur secundum dicta tua. sed verius remanet omnis effectus in prima causa: quanin alia. ergo deus eos annihilare non potest.
¶ 2a ratio. quia cumque aliqua sunt eiusdem rationis magis saluatur aliquid in specie fimili: quam in alia. Calor autem solis causatur equoce a sole. et ita magis saluatur in specie simili. et ita non poterit annihilare vnum calorem alio remanente: sed deus est causa vniversalis equoca: et alie sunt vniuoce. ergo etc.
¶ 3o. remanentibus hominibus remanent sufficientes causare huius hominis. et ita iste non potest anni hilari.
¶ 4o. quia deus non posset de nouo creare ignem. quia est in suins causaris: et ita non posset fieri de nihilo. et per consequens non crearetur.
¶ Ideo dico quod destruendo formam: agens formaliter redigit in nihilum illud quod corrumpit: sumendo nihileitatem pro non habere esse existentie. vnde annihilare nihi aliud est nisi priuare esse existentie.
¶ Quod confirmatur quadrupliciter. Primo per actum conseruationis. deus non annihilat nisi per desinentiam conseruationis. quaero ergo si radium corruptum comseruat actu. si sic. adhuc etiam manet. si non. annihilatus est.
¶ 2o sic. eiusdem forme in numero non est nisi vna priuatio numero. Sed per productionem non accipit nisi existentiam. ergo per annihilationem nihil plus perdit.
¶ 3a sic. forma corus a seipsa antequam crearetur si non distintua. igitur si tunc est et modo scilicet per aliquid positiuum. ergo in forma corrupta est aliquid positiuu.
¶ 4o sic. non potest idem numero reparari per naturam. saltem corpus organicum. ergo quando corrumpitur non remanet in suis causais.
¶ Dico igitur quod ad eundem terminum ad quendeducitur creatura per annihilationem: ad eundem terminum peducitur per corruptionem.
¶ Sciendum tamen est: vt saluentur dcam doctorum: quod destructio prouenit ex cessatione causaconseruantis effectum. sed quando desinit causare causa naturalis. tunc non est annihilatio. licet tendat in nihil. 2o prout desinit causare causa supernaturalis. tunc proprie dicitur annihilatio. et sic sumunt communiter doctores annihilationem. tamen vtrobique res cadit in nihil. etc.
On this page