Quaestio 11
Quaestio 11
Quaestio. xi Tertia quaestio est. Utrum creatura distet a nihilo in infinitum. Et videtur quod sic. quia alterum extremorum est infinitum scilicet nihi leitas. ergo etc. Contra. quia alter terminus est finitus. si ergo distantia est per extrema sequitur quod non sit infinita. aliqui quod sic. quia quando aliqua duo habent hic dixerunt propinquitatem oportet habere conformitatem: vt que magis conformia sunt magis sint propinqua: sed inter ens et nihil nulla est conformitas. ergo nulla propinquitas. Sed contra hoc arguitur quadrupliciter.
¶ Primo sic. Nulla creatura tantum distat a nihilo. sicut deus. sed deum non distat nisi per infinitum. ergo creatura minus.
¶ 2o sic. proportionalis effectus non est inter infinitas distantias. Sed Aug. dicit. quod plus distat angelus a nihilo: quam primus materia.
¶ 3o sic. tantum distat aliquid ab aliquo quot modis ducitur ad illud: siue in quantitate intensiua: siue extensiua. Sed ablatis infinitis gradibus creatura deducitur ad nihil. ergo etc.
¶ 4o tantum distat aliquid ab aliquo quot gradibus excedit illud. sed nulla creatura habet infinitos gra¬ dus. ergo etc.
¶ Ideo dicit Scodo quod inter immedit oppositia non potest esse distantia nisi quanta est in extremo positiuo si alterum non sit positiuum.
¶ Sed contra. deus et creatura conuenium in ente. creatura autem et nihil conueniunt in nullo. ergo si deus et creatura distent in infinitum. sequitur quod creatura in infinitudistet a nihilo.
¶ 2o sic. ad coniungendum ens et nihil requritur virtus infinita. ergo inter ipsa est distantia infinita.
¶ 3o sic. infnitis gradibus ad infinitum succedentibus creatura non deducitur in nihilum: sicut quando intelligo intellectum angeli. 2us actu est ignobilior primo actu: quo intelligo primum. et sic procedit in infinitum. et ita non venitur ad nihil.
¶ 4o sic. infiniti gradum sunt quibus in ascendendo nunquam inferius veniet ad nobilitatem superioris. sicut in ascendendo in actibus intelligendi: sicut actus primus: quo intelligitur albedo: deide per reflexionem intelligatur alius: et sic in infinitum. numquam peruemetur ad nobilitatem positione.
¶ Ad primum dico. quod distantia potest intelligi: vel positiua. vel priuatiua. maior autem est distantia priuationis ad formam: quam inter formas disparatas.
¶ Concedo ergo. quod maior est conuenientia inter creaturam et deum: quam creature ad nihil: loquendo de conuenientia positiua. quia in ratione entis conueniunt. non tamen distantia maior est inter ea. si accipiatur secundum positiuum quantitatis virtutis.
¶ Ad aliud dico. quod ascensus graduum potest intelligi vel secundum gradus equalis quantitatis. et sic essent infiniti si poneretur. sed si equalis pro portionis: ex hoc non arguitur infinitas quantitatis. Talis autem est in actibus intelligendi. quia non tantum excedit vnus alium. sicut alter aliquem alterum.
On this page