Text List

Quaestio 12

Quaestio 12

Questio. xii. QUarta quaestio est. Utrum omnis creatura quantum est de se sit de nihilo. et vi detur quod sic. ysa. Ecce vos ex nihilo estis

¶ Contra. ratio nihileitatis non est bona. ergo etc aliqui quod creatura hic dicunt quantum est de se qinihil. sed per comparationem ad deum est aliquid. Alii dicunt econverso.

¶ Sed contra quod conuenit alicui secundum quiditatem cuicumque comparetur est illud. et ita si esset nihil cuicumque comparata esset nihil.

¶ Sed sciendum quod de se nihil potest intel ligi tripliciter. Primo in primo modo. et hoc non potest esse. quia sinon ens esset de quiditate eius non posset fieri ens. Similitir priuatiuum non est de quiditate positiui. Si intelligatur in 2o modo: hoc non stat. quia quod conuenit alicui in 2o modo est de mostrabile de ipso. Et ita necessario sibi conuenit. et ita creatura haberet necessario non esse. nec per accidens. quia quandocumque inducitur vnum priuatiue oppositorum destruitualiud: et ita posset fieri quod non esset de nihilo.

¶ Sed nun quid per accidens cum determinatione: Dico quod sic. sic intelligendo quod non habet esse de se nisi accipiat ab alio.

¶ Sed contra 4r Primo sic. illud quod conuenit alicui non ab alio: sed a se con uenit sibi per se: sed creatura habet a se non esse. quia non a deo. ergo etc.

¶ 2o sic. illud conuenit alicui per se quod secundum inclinatio nem naturalem sibi conuenit. sed ita est de creatura. quia si dimittati sibi cadit in non ens: sicut graue quando dimittitur cadit deo sum. ergo etc.

¶ 3o sic. quod conuenit alicui ab eterno: conuenit sec bi per se. Sed creature conuenit ab eterno non esse. ergo per se.

¶ 4o id quod conuenit alicui necessario: conuenit sibi per se sed non esse conuenit creature necessario. quia non contingenter quod enim conuenit alicui contingenter: conuenit sibi ab aliquo prin contingenti. deus autem per voluntatem suam non produxit res in non esse.

¶ Ad primum dico. quod inste regule note non videntur tenere in priuatiuis: vera est ergo maior. si illud sit pesitiuum. sed vbi est priuatiuum non videtur vera. et ita est in propo sito.

¶ Ad 2m dico. quod non habet ad annihilationem inclinationem naturalem. sicut graue quod habet principium sui motus positiuum. sed creatura non habet principium sue non entitatis positiuum. sed defectiuum vel priuatiuum.

¶ Ad aliud dico quod positiuum quod conuenit ab eterno: conuenit per se. in priuatiuis non tenet.

¶ Ad aliud videtur per hoc probari: quod mudus fuerit ab eterno. quia priuauo quae per accidens inest pro eo tempore pro quo per accidens inest: potest non inesse. si non ergo necessario ab eterno fuit sub non est se: per quod ergo principium contingens amouebatur: Si autem contigenter non fuit ab eterno. ergo potuit eam deus expellere ab eternoSed dices quod pro eo signo pro quo aptum natum est non ines non inesset. sicut homo non est risibile pro primo signo. quia pro illo signto non est aptum natum inesse. sed pro alio signo etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 12