Text List

Quaestio 13

Quaestio 13

Questio. xiii Quarta quaestio est. Utrum angelus possit moueri in instanti. Et videtur quod sic. quia efficacior est virtus eius: quam solis qui radium suum causat in instanti.

¶ Contra. quia successiuum includit tempus est difficultas per respectum ad potentiam diuinam sumenhic non do motum large. sed sumendo pro transmu tatione locali potest esse dif. quantum ad locum adequatum se artando vel dilatando ad partem loci sui in instati. Si ergo quaritur. vtrum existens in loco proprie possit se artare ad mino rem in instanti. Dico quod sic. quia anima rationalis est tota in toto corpore. et tota in qualibet parte. Abscindatur ergo mani vel pares in instanti desinit ibi esse statim. quandiu est ibi continuitas ipsa remanet: sed in instanti deficit continuitas in fine motus. Aliter enim anima esset extra corpus nisi in instanti desineret ibi esse. Et eodem modo potest dici de angelo quantum ad locum.

¶ 2a difficultas est. si potest se dilatare in instanti. Dico quod eadem ratio est de dilatatione. quia potest dispergere se: sicut de artatione.

¶ 3a difficultas si a loco sibi equali¬ ad alium locum sibi equalem: Dico quod sic si non distant. potest enim determinare talem totum locum: sicut partem in instanti. sed si distant non potest. aliter enim non pertransiret medium. quod est impossibile. quia vbi intermedia sunt dispositiones ad vltimum vbi.

¶ 4o difficultas quomodo transit de loco ad locum si est in instanti in termino a quo. et in termino ad quem: Dico quod in toto tempore precedenti est in termino a quo: sed in vltimo instanti illius est in termino ad quem.

¶ Sed existens in loco si bi equali potest ne occupare aliam partem non transeundo per medium:

¶ Dico quod sic. ex quo habet totum locum illum pro loco adequato: si potest in instanti se facere in istum. sequitur quod possit in qualibet parte eius non transeundo medium.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 13