Quaestio 1
Quaestio 1
¶ Distinctio. iii. Questio i. Ecce ostensum est etc. distinctionem 3am. Quero 4or quaestiones. Irca Prima quaestio est. vtrum angelus et anima differant specie. Et videtur quod non. quia in euan gelio dicitur. quod erunt sicut angeli dei. quod exponens Diony. de di. no. dicit. Erimus equales angelis.
¶ Sed contra. quia ait prophe ta in psalmo. minuisti eum paulominus ab angelis. duo errores. primus est. quod anima est hic fuerunt vnita corpori: sicut carceri: et hau rit notitiam per vias fenestrales. Et istum errorem fuit secutus Orig. quae dixit. quod anima non erat nisi angelus ingressus corpus propter peccatum. vnus etiam modernus tenebat hoc et hec est ratio sua. quia quandocumque aliqua specie distinguuntur differentia nobilior distinguit vnum ab alio. sed modo ita est quod homo et angelus conueniunt in nobilissimis differentiis scilicet in voluntate et intellectui: ergo non differunt specie.
¶ Sed contra iste accipit intellectum secundum rationem formalem intellectus: et ita oportebit illum contrahi per differentias nobiliores intellectu.
¶ Responsio ostendi in primo quod aliquae perfectiones quiditatiue sunt nobiliores aliquibus perfectionibus simpliciter in creaturis.
¶ Ista via dimissa pono 4or rationes ad propositum scilicet quod differeunt specie. quarum prima est ista. Est enim regula in libro praedicamentorum quod diuersorum generum et non subal ternatim positorum diuerse sunt species: et differentiae: sed angelus et homo sunt in diuersis generibus non subalternatim positis. Rationale autem est differentia specifica posita sub genere corporis. ergo differenter a differentia constituenterem spiritualem
¶ 2o si non differunt specie: aliqua essent frustra in natura: quia esset forma quae nunquam perficeret materiam. sicut econverso.
¶ 3o sic. quandocumque aliqua sunt eiusdem speciei: quicquid est demonstrabile de vno: et de altero. sed de anima est demonstrabile: quod est forma corporis: quod non est demonstrabile de angelo naturaliter. ergo etc.
¶ 4a sic. si non differrent specie sequerentur 4or inconuenientia theologice. Primum inconueniens est: quod homo nobilior esset angelo: cuius contrarium dicit scriptura. homo enim componeretur ex ange lo et corpore organico: et se haberet per additionem. 2o sequeretur quod homo esset angelus. quia tota nam angeli inueniretur in eo. 3o sequeretur quod angelus esset propter hominem. eorundem enim specie est idem finis. anima autem rationalis est propter hominem: ergo et angelus. 4o sequeretur quod homo causaretur intrinsece ab angelo.
¶ Dico quod sic: sicut anima est in genere per reductionem: vt forma: reducitur autem anima ad genus corporis: ge nus autem spirituale differt a genere corporis.
¶ Dico quod aliqua diuersorum generum possunt habere passiones eiusdem rationis. sicut sol et luna rotunditatem. Intellectus autem et voluntas sunt perfectiones transcendentes: et non differunt specie in anima et in angelo.
¶ Dicit Secundo quod non. tunc. enim esset alia species beatitudinis in angelis et in hominibus: et tunc homo excederet in beatitudine angelos vel econverso. quod est falsum.
¶ Alia difficultas cum angelicus intellectus concedatur no¬ bilior quam intellectus humanus: quo possunt esse eiusdem speciei. Albedo enim vnius speciei non excedit aliam nisi secundum gradus homogeneos: et ita intellectus recipit intensionem et remissionem.
¶ hic potest dici quod vnus modus intrinsecus est essentie et potentie et ita sicut essentia angeli est nobilior: ita eundem gradum habent potentie. particula quae est ista specifica differentia qua distinguitur. Dicunt Secunda aliqui quod per vertibile et non vertibile. quia vbi vnus angelus se conuertit reuerti non potest. anima autem reuerti potest.
¶ Sed nulla illarum differentiarum est specifica. Primus modus non valet: non apparet. enim causa quare angelus non possit auerti ab vno obiecto: et conuerti ad aliud. Item illud conuerti non est nisi respectus. ergo per illud non erunt distincti primo.
¶ Nec 4us modus valet. quia vnibile est passio anime. consequens eam non differentia specifica sed posterior ea. vnde est vnibilis. quia est talis essemus.
¶ Unde dicit Sco. quod per suas entitates absolutas et differentias nobis ignotas. differentie enim rerum sunt nobis igno te. patet in sensibilibus. non habemus differentiam specificam albedinis. Ex hoc enim non est albedo. quia disgregatiua. sed econverso. si iste sunt ignote. ergo magis ille.
¶ 2o patet in numeris. quid est binarius: Dicitur quod est numerus par primus. tamen tam paritas quam primitas sunt passiones.
¶ 4o patet idem de sensibili vbicumque circumloquimur essentiales differentias per accidentales vnde vnibilitas est passio consequens omnem formam.
On this page