Text List

Quaestio 12

Quaestio 12

Questio. xii. Tertio questio est. Utrum angelus possit moueri in puncto. Uidetur quod non. quia p. phy. demonstratur quod indiuisibile non potest moueri.

¶ Contra. in 4o physi. ponitur quod instans fluit: et hoc tantum est sicut moueri quidam quod nullum indiuisibile potest Hic dicunt moueri localiter.

¶ hoc probat Aistotequadruplici ratione. Primo sic. Omne quod mouetur partim est in termino a quo: et partim in termino ad quem: hoc autem non conuenit indiuisibili. ergo etc.

¶ 2o sic. Quod mouetur prius pertransit spacium equale quam maius. et minus quam equale. sed non potest dari spacium minus puncto. et si equale: non transit nis per puncta.

¶ 3a ratio. quando mobile pertransit per tmpus spacium sibi equale. in minori tempore pertransit sibi minus de spacio¬

¶ 4a ratio. continuias temporis et mobilis sunt ordinata. quia continui tas temporis est a continuitate motus et continuitas motus a mobili. Indiuisibile autem non est aliquid continuum.

¶ Sed contra hoc arguitur. Primo in exemplo super planum de spera: que contingit in puncto: et non facit ad propositum quando voluintur. quia non est motus puncti. sed si attingit super planum tunc idem punctus transit de vna parte ad aliam. Indiuisibile ergo mouetur sicut punctus super planum.

¶ hic dicitur quod non est dare omnino corpus spericum: sed hoc non valet. Cer tum est enim quod corpora celestia sunt sperica: et quare non posset deus facere vnum planum corpus: super quod moueretur caelum.

¶ Alii dicunt quod non sit contactus in pucto mathematico. sed naturali quod non est indiuisibile simpliciter. sed hoc non valet. quia tunc esset applicatio curui ad rectum: quod est impossibile.

¶ 2m ex sentum de triangulo. cum mouetur triangulus: tunc angulus trianguli terminatus in puncto diuidit aerem.

¶ 3m exemsnitum de quadrangulo si transit per lineam diuidit eam: corpus cubum non potest moueri quin perueniat superficies in diuidendo aere. ergo etc.

¶ Dicitur hic quod puctus numquam mouetur separatus. sed per accidens mouetur.

¶ Sed hoc non impedit. quia certum est quod successiue transit per totum spacium siue per se: siue per accidens.

¶ Praeterea dico quod indiuisibile potest mo ueri. hoc confirmatur 4r. Et primo sic. quandocunque diuiditur corpus: securis primo partransit superficiem quam attingatur corpus. sicut autem totum continnuum transit super indiuisibile. ita indiuisibile potest transire totum continuum.

¶ 2o punctus in medio circuli in toto medio acqurit sibi alium et alium respectum: et sic mouetur formaliter.

¶ 3o anima mutatur in aliquam partium corporis quae semper aliter se habent sicut patet in augmento.

¶ 4o substantia solis in quolibet instanti coexistit toti tempori.

¶ Sed contra. quia secundum hoc essent infinita puncta partransita.

¶ 2o continuum compositum erit ex indiuisibilibus. quia indiuisibile commensurat se spacio.

¶ 3o. quia motus est continuus. ergo non recipitur in indiuisibili.

¶ 4o impossibile est. quod indiuisibile coexistat diuisibili.

¶ Ad primum idem probatur de corpore: quia in quolibet moueri sunt infinita mutata ese: et ita corpus prtransit infinita. Non est ergo inconueniens ptransire infinita non distintus. sed quaecunque in potentia. et ita est in proposito.

¶ Ad aliud. non sequitur sicut corpus in quolibet mutato esse est in spacio sibi equali. et tamen motus non componitur ex mutatis esse.

¶ Ad aliud concedo de permanente. sed diuisibile successiuum potest recipi in indiuisibili in quodam fluxu. sicut quantitas in mateam indiuisibili recipitur.

¶ Ad aliud verum est in simultate durationis: sed influxu potest.

¶ Ad rationes Aristoteles. dicit Secundo quod bene probant secundum intentio nem eius quando mobile mouetur quod vna causa successionis est distantia maioris spacii. et alia magnitudo mobilis. Mo bile enim maioris quantitatis super idem spacium tardius partram sit quam mobile minoris quantitatis. Uoluit ergo Aristoteles. quod vbi successio sumitur ex parte mobilis. indiuisibile secundum hoc non potest moueri: nec habet successionem. et de illo verum est quod partim est in termino a quo: partim in termino ad quem. quia suc cessio sumitur ex eius quantitate diuisibili.

¶ Ad 2m verum est quod quanto maius est mobile: tanto tardius partransit vbi sumitur successio ex parte mobilis.

¶ Et hoc confirmat 4a ratio de continuitate mobilis. et sic ille rationes concludunt intentum suum: non contra dicta.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 12