Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Quaestio. ii. SEcunda quaestio est. Utrum omnes angeli sunt specie distincti. Quod sic. Diony. de angelica ierarchia ordinat eos secundum sub et supra: secundum maiorem actiuitatem et passiuitatem.

¶ Contra. eundem ordinem ponit inter homines saluandos. et ita differunt specie. Hic dicunt aliqui quod distinctio numeralis infra eandem speciem est per materiam. In angelis autem non est materia. ergo.

¶ Alii dicunt. quod per quantitatem. vnde concedo quod in angelis non est materia.

¶ Sed contra primam opinionem arguo. 4r

¶ Primo de anima rationali. quia omnes anime separa te distinguuntur: et tamen sunt fine materia.

¶ 2o accidentia illius hostie distinguuntur numero ab accidentibus istius in sacramento: tamen non sunt in subiecto. nec in materia.

¶ 3o. due charitates in diuersis animabus sunt eiusdem speciei. non tamen est ibi materia.

¶ Similiter quarto. duo habitus scientifici eiusdem speciei sunt in duabus animabus.

¶ Dicunt isti ad primum quod anima separata indiui duatur per habitudinem ad corpus.

¶ Alii dicunt quod corpus eam indiuinduat in corpore et postea remanet.

¶ Alii dicunt. quod accidentia indiuiduantur per subiectum.

¶ Contra primum. corrupto termino relato actualis non manet. anima autem rema nente potest destruere corpus: et annihilare corpus. Iterum due anime conueniunt in vniformi inclinatione. ergo non distinguuntur per hoc. Iterum perfectiuum eiusdem rationis potest vniri perfectus eiusdem rationis.

¶ Contra hoc quod dicunt quod indiuiduatur in corpore. deus posset facere prius animam quam eam infundat corpori. ponatur quod eam per tempus non infundat. et patet quod distinguuntur numeraliter.

¶ Praeterea. separantur anime postquam sunt infuse corpori. patet quod distinguuntur numero.

¶ Dices quod remanent indiuidua: in diuiduatione quam acceperunt a corpore.

¶ Contra. nullum corpus vel corporalis substantia potest dare aliquod esse spirituale substantie spirituali. sed existentia anime vel angeli est spi ritualis. ergo etc. Negabis maiorem. probatur. omne quod dat esse alicui continet illud virtualiter aut formaliter. sed nulla substanti corporalis continet aliquod esse spirituale substantie spiritualis. ergo etc. De accidentibus autem non valet. quia ibi non manent in sacramento. nec vt est materia: nec vt est forma. Item causa materialis est causa in esse. ergo effectus causare materialis destrueretur separata materia. quod possunt esse infra eandem specie duo ange Dico ergo li. Confirmatur autem hoc 4r.

¶ Primo logice sic. species est quae praedicatur de pluribus differeuntibus numero. hoc autem verbum praedicatur: sumitur aptitudinaliter. quia aptum natum est prio dicari de pluribus: et illud est vniversale quod est aptum natum in pluribus esse. Omnis angelus est in natura specifica. cui non repugnat esse i pluribus. et si non repugnt: deus poterit facem. ergo etc.

¶ 2o naturaliter natura quae de se non est hec. pluribus indiuiduis est de se comicabi lis: sed talis est nam angelica. quia conueniret per se huic heccer tati naturae. naura autem angelica est contingens esse in actu. et per consequens in hecceitate.

¶ 3o sic. omnis quiditas secundum eos est communicabilis sed nam angelica est quiditas. ergo. maior probatur. quia quod secundum se abstrahit ab omni contradictione materiali est commune pluribus. sic est de quiditate. ergo etc.

¶ 4o theologice sic. si nam angelica esset de se hoc esset infinite perfectionis. maiori enim perfectionis est natuam in corporalibus in pluribus indiuiduis: quam in vno. et est apta nata esse in infinitis. perfectior est autem nam angelica: vbi seruaretur perpetuo: et esset illimitata omnino in actu angelico.

¶ Sed quid est de fco: Supponit Secundo quod est inconueniens quod positiatur natura specifica in vniuerso frustrata fine debito. mo demones sunt frustrati beatitudine. ergo etc.

¶ Sed quilibet habet vnam peciem. ergo qualibet species demonum est frustra. Item Augsi quare christus redenit hominem: quia idecens videbatur quod tota natura humana perde retur. applica ad propositum. ergo eque sequitur in angelis.

¶ Sed hic est difficultas quia Dion. de angelica ierarchia. videtur tenere quod omnes angeli sunt impares in actibus ierarchicis.

¶ Dicitur aut quod sunt equales in substantia. sed non in actibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2