Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Questio. iii. TErtia quaestio est. vtrum omnes angeli sunt Ertia eiusdem speciei. Et videtur quod sic. quia ea dem diffinitio conuenit eis scilicet natura spiritualis deo administrans.

¶ Contra. vnus non esset perfectior altero in essentia. hic quod sic: et rationabiliter. quia multituAliqui dicut do non est necessario ponenda. et omnias possumus saluare hoc ponendo.

¶ Contra. Isy. de sum. bodicit. Quod lucifer fuit nobilissimus angelorum. et remanent in eo naturalia splendida. Non est autem nam in accidentibus. ergo in substantia

¶ 2o. quia impares sunt in penis secundum gradum naturae.

¶ Similiter 3o. motores orbium sunt applicati secundum proportionem virium orbibus.

¶ 4o de ordinibus angelorum: conceditur quod perfectio res in naturalibus sunt perfectiores in gratuitis. quia toto conatuse conuertunt sine impedimento.

¶ hic posset dici primo quod potentie. angeli et anime sunt actu intensibilia et remissibilia substantia ma nente eadem et ita de intellectu et voluntate. Alii dicunt quod possunt esse infra eandem speciem secundum gradus etherogeneorum.

¶ Sed hoc nihil est. quia hoc est differre formaliter.

¶ Alii dicunt quod substantia suscipit magis et minus. et hoc videtur dicere articulus de anima christi et iude.

¶ Sed tunc si ponerentur detus specie. est difficultas cum omnes sint substantia impares secundum Dion. quod omnes differrent specie.

¶ Sed quod inconueniens est si recipiant magis et mini in natura:

¶ Dico quod tunc essent partes realiter dets: et eiusdem rationis. ergo duo gradus vnius sunt vnibiles gradibus alterius impares et plures: immo omnes secundum esse possent esse vnus angelus. Di. ergo ponit quod multi sunt impares. et non omnes in natura.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3