Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Quaestio. iiii. quaestio est. vtrum omnes angeli differunt Uaria genere. quod sic. quia corporeum constituit genus. ergo et incorporeum. Contra. non videtur sufficere dicitur quod sic. quia plus differunt angelihic diuersorum ordinum quam vnius ordinis sed vnius ordins differunt specie. ergo etc.

¶ Sed hoc est difficultas de numero angelorum minstrantium et assistentium propter verbum Dan. 7. milia milium etc. quia dicunt aliqui quod numerus minstrantium est maior. Gre 7moralis. dicit. quod numerus ministrantium est maior. Exponit etiam milia milium. quasi infinita milia. Sed alius est numerus de terminatus.

¶ Dion. autem ponit. 5. ordines ministran tes: et duos ordines assistentes.

¶ Sed qui sunt plures ptrum danati angeli vel alii: Utr hic posse dici secundum Io. in apocus quod draco trahebat tertiam partem stellarum celi. quod tertia pars danata est.

¶ Sed tunc quae sunt plures homines vel angeli:

¶ Aug. videtur dice. quod homines sunt plures. quia homines saluati restaurabunt angelorum ruinara: et damnatorum se des. iuxta illud. constituisti terminos populorum. iuxta numerum filiorum instrael. plures autem sunt numero damnati aliis.

¶ Alia difficultas quia Dion. videtur ponere plures quam omnes res corpore. quia ex eadem proporiume numerorum materialium. Sed hoc exponitur. quia nos non possumus eos numerare. sicut nec arenam maris.

¶ Sed quare sub genere spiritus non sunt plura genera: sicut subcorpore. Dicitur quod sub differentia nobiliori semper reperiuntur paucio ra genera: sicut sub rationali solum vna species. sub irrationali autem plures: vt asinus: canis: bos etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4