Quaestio 2
Quaestio 2
Quaestio. ii. SEcunda questio est. Utrum lux sit primum obiectum visus nostri. Et videtur quod sic. Nam omne quod manifestatur in luce manifestatur.
¶ Diony. in quaedam epostila dicit. quod eclypsis est. aliqui quod lux est primum obiectum viAic dicun sus: quia quicquid videtur sub ratione lucis videtur.
¶ Contra primum arguitur. lux nunquam est in medio nisi ratione terminati. Nigredo etiam videtur que non est lux¬
¶ Sunt ergo hic quatuor conclusiones. Prima conclusio est. quod sumendo lucem proprie non est adequatum obiectum visus.
¶ 2a conclusio quod accipiendo lucem pro illa que est incorporata in corpore terminato. Illa similiter non est primum obiectum. quia non inuenitur in omnibus.
¶ 4a conclusio quod accipiendo lucem prout se extendit ad lucem essentialiter et participatiue: sic est primum obiectum adequatum visus.
¶ hic est difficultas si ex hoc quod po tentia est causa visionis oporteat distinguere inter visum agentem et possibilem:
¶ Dico quod eadem ratione ophic ponere duas rationes formales. vnam secundum quam agit. aliam secundum quam patitur.
¶ Dico quod impossibile est hoc. quia visio fit per modum trianguli vel pyramidis: cuius basis est in re visa. et angulus vel conus in vidente: ille linee recte stant in indiuisibili: et si mouetur obiectum alius trian gulus fit: et per consequens influentia.
¶ Sed quomodo tunc videtur mobile sub motu: Dico quod non videtur motus intuitiue: sed quia mobile est alibi distanter a primo vbi. arguimus motum. sicut in rota horologii. Unde dico. quod sol in quolibet instanti est in spatio sibi equali. et sic causat visionem.
¶ Sed diceret Aristoteles. quod vnus est. quia fit in organo intermedio corrspondente duobus oculis.
¶ hic dicitur quod organum est extensum. et ad cidens in extenso est extensum. Et ita secundum diuersas partes potest recipere contraria.
On this page