Quaestio 3
Quaestio 3
Quaestio. iii. TErtia questio est. Utrum lux diffun datur in instanti. Et videtur quod non secundum perspectiuum qui dicit quod in tempore imperceptibili.
¶ Primo: quia si tanta vi tus in tanto tempore et maior in minori. Si ergo sol producit in instanti: aliquod corpus virtuosius in minori quam in instanti. quod est impossibile.
¶ 2o. quia transitus de vno ad aliud non potest imaginari sine successione. Sol autem transit ab oriente in occidens.
¶ Ad oppositum arguitur. quia subiectum vltimate dispositum recipit formam in instanti. aer est huiusmodi ergo etc.
¶ Ille autem rationes perspectiuorum non concludunt. Ubi enim aliqua translatio mensuratur tempore: ibi tenet illa propositio. in instanti autem nullum est tempus. Unde nulla quantitas est in puncto. vnde angulus obtusus plus appropinquat ad superficiem quam angulus acutus: et tamen vterque attingit lineam in indiuisibili.
¶ Ad 2m verum est: vbi agens per prius respicit vnam partem medii quam aliam sicut angelus in motu suo. Sol autem immediate eque agit in toto medio: cui est presens virtualiter.
¶ Ad 4a concedo. quod secundum diuisibilitatem intensiuam est ibi diuisiosed secundum quantitatem extensiuam eque immediate respicit totum.
¶ Alie etiam rationes non concludunt. graue enim immediate est in vltimata dispositione ad vbi deorsum: et tamen ibi mo uetur successiue.
¶ Nec etiam 3a. quia angelus nullam contrarietatem habet ab vbi. nec diuiditur medium necmedium resistit.
¶ Nec 4a valet. quia tarditas motus non percipitur in multis: sicut in motu cuiusdam rote que per annum semel voluebatur.
¶ Et primo sic. quia sol in quolibet instanti temporis habet nouum radium. ergo lux causatur in instanti. antecedens probatur. primo quia aliter staret per tempus in spatio sibi equali. et quiesceret. ergo est in instanti in quo causat radium.
¶ 2o. quia accidetia non migrant. et ideo transeunte sole non potest radius transire de subiecto in subiectum. et ita in quolibet spatio sibi equalicausat alium radium. In illo autem non est nisi permutatum esse quod corrspondet instanti. ergo etc.
¶ 2o sic. supponitur quod omnis motus incipit in indiuisibili extrinsece. modo in illo tempore in quomouetur corpus opacum mouetur vmbra eius. et in illo in stanti in quo incipit corpus moueri et vmbra. Umbra autem non mouetur nisi quia generatur noua lux. vnde quando corpus prohibens remoueter: lux generatur: aut ergo in eodem instanti in quo incipit corpus moueri: et lux gnari. et sic habetur propositum. Si autem in tempore: illud corpus iam est motum. et non in eodem instanti mouetur corpus et eius vmbra.
¶ Contra. quando corpus opacum perpendiculariter stat sub luminoso ea per pendicularitate generatur vmbra sub luminoso. stante autem eadem dispositione in corpore opaco stat vmbra eodem modo. Si ergo prius corpus mouetur quam vmbra non manet in eadem dispositione: sed linea que prius erat perpendicularis: nunc erit dyametralis.
¶ 3o sic. simul incipiunt terminari motus corporis opaci et vmbra. et in eodem mutato esse: et in eodem instanti. quia si radius remanet post instans ille non posset attingem corpus luminosum: et sic posset manere absente sole. quia tunc non dependeret a sole.
¶ 4o notitia intuitiua non videtur res nisi vbi est. tunc sic. actus videndi si causatur in instanti a sole habetur intentum: si in tempore imperceptibili. ergo ego video solem. vbi non est. quia in loco vbi prius fuit.
¶ Sed hoc est difficultas si vnus radisolis continuatur tota die: Dico quod non. quia non vnitate simplicitatis. quia generatur et corrumpitur. nec continuitatis. quia que sunt in instanti nullam habent continuitatem. sed est vnus vnitate multiplicationis.
¶ Dico tunc quod sicut sunt infinita mutata esse. ita sunt infiniti radii in potentia. et pertranseuntur sicut in motu et tempore.
¶ Sed quomodo continnuum non est ex indiuisibilibus cum dies constet ex radiis: Dico quod dies continua est quantum ad temptus: sed non quantum ad lucem. quia non est inuenire partem temporis: in qua non est lux. quia in qualibet parte est instans. vnde sicut non est dare partem linee in quat non sit punctus. Ita nec partem temporis. in quae non sit instans: quod sequitur tmpus. sed illam non sequitur vmbra. sed lux: non tamen continua. sed trmpopus continuatum.
On this page