Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Quaestio. iiii. questio est. Utrum lux eduUari.c catur de fecunditate meduEt videtur quod non. quia ab extrinseco.

¶ Contra. quia est forma naturalis. 4or conclusiones. quarum prima est. hic sunt quod lux educitur de poten tia factiua solis et corporis luminosi. De. enim dicit habitudinem originis secundum Aug. xi. de trinitate. Tux autem originatur a corpore luminoso.

¶ 2a conclusio quod producitur de potentia substectiua corporis. quia omne accidens dependet a subiecto: in genere cause materialis: tanquam a matera in qua.

¶ 3a conclusio quod non producitur a sole: sic quod praefuerit in sole formaliter. quia accidentia non migrant de subiecto in subiectum.

¶ 4a conclusio quod non sic quod aliquid aeris conuertatur in lucem. quia quanto plus illuminaretur tanto plus diminueretur.

¶ Sed contra primam conclusionem. quia secundum hoc eius potentia multum expendit de sua virtute.

¶ Responsideo. quod non diciet sic intelligi quod aliquid de sole conuertatur in dictum effectum: sed per virtutem suam causat illum.

¶ Contra secundam quomodo educitur de potentia medii cum nihil eius transeat ipsum.

¶ Dicitur quod materialiter causatur ab eo.

¶ 3o quomodo preerat: Dico quod virtualiter.

¶ Sed quomodo sit de potentia subiecti: Dico quod quia est eius causa: non quod transeat in illud.

¶ Sed hoc est difficultas si due luces eiusdem rationis possunt esse in aere:m

¶ Dicunt aliqui quod sic. ex diuersitate vmbrarum hoc probant.

¶ Sed contra. lux est forma intensibilis et realis. Quado autem gradus homogenei coniuguntur cedunt in eandenformam.

¶ Dicitur ergo quod eadem lux secundum quod diuersis origin nibus originatur eadem facit diuersas vmbras.

¶ Sed quomodo intelligitur quod est in medio intentionaliter:

¶ Dicitur quod quia inducit in cognitionem obiecti.

¶ Alia difficultas quare lux non remanet absente agente:

¶ Dixi quod alique forme semidependent ab agente: et hoc exigit nam talium.

¶ Sed posset ne lux in vacuo multiplicari:

¶ Aliquo dicunt quod sic: sed non videtur. quia cum sit accidens quod possit esse in vacuo nisi per potentiam diuinam separando.

¶ Sed que necessitas est ponendi lucem in medio:

¶ Dico quod non apparet nen cessitas videndi radium: non videndo aliquid in medio Sed videtur in aliquo terminato.

¶ Sed de coloribus vtrum esse habeant in medio tantum ad praesentiam lucis.

¶ Uidetur Urum. sentire quod color permanet sicut superficies. Auicennatenet oppositum. quod tantum ad praesentiam corporis luminosiEt ex hoc videtur quod color est immediate in corpore: sicut superficies. Ratio est ad hoc. quia posito sufficienti actiuo et passiuo et approximatis ponitur effectus. sed color est obiectum visus. ergo si sit in tenebris videretur.

¶ Si dicas quod non est illuminatus.

¶ Contra. oculus in tenebris vi det colorem.

¶ 2o sic. a quocumque causatur diuersitas speci fica colorum: et ipsi colores. sed a corporibus luminosis causatur hec distino. Uideo enim quod radio cadente directe super superficiem disgregatur visus: reflexe congregatur.

¶ 3o sic. quian radius transit in vitrum vbi est rubedo: illa que ibi videtur intuitiue non est nisi vbi videtur.

¶ Ulterius de collo columbe ex diuersa oppositione solis videtur nunc rubeum: nunc viride: nunc lucidum.

¶ Sed contra. in nocte est ignis coloratus.

¶ Responsio non est inconueniens. quia quando diuiditur corpus sta. tim albedo apparet etiam in profundo.

¶ Sed contra. tunc omnia erunt eiusdem coloris.

¶ Respondeo. sicut in stellis causat diuersas luces secundum dispositiones patientium. sic et in proposito.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4