Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

¶ Distinctio. xiiii. Quaestio 1. Dixit quoque deus etc. CIrca distinctionem.14. quero quatuor quaestiones. Prima est. vtrum corpora celestia sint animata. et videtur quod sic: quia hec fuit opinio communissima philosophorum. quorum inquisitio fuit subtilissima. Con trarium dicunt theologi. philosophi dicunt communiter quod sic. quia secundum commune opinionem Hic philosophorum motus celi est naturalis. et per consequens a motore intrinseco.

¶ Sed contra illud argentem 4r

¶ Primo. quia anima est actus corporis physici potentia vitam habentis. Corpora autem illa non habent organizationem: quia sunt homogenea. ergo etc.

¶ Item nec anima vegetatiua cum sit corporalis: nec sensitiuquia illa habet potentias organicas: que ibi esse non possunt: nec anima intellectiua. quia illa habet potentias que se habent ad oppo sita. motus autem celi est vniformis. Item vbi non ponitur necvegetatiua: nec sensitiua: nec intellectiua non ponitur anima.

¶ Confirmatur. quia nobilior esset anima celi quam hominis: quia esset corporis incorruptibilis.

¶ Confirmatur etiam: quia intelle¬ ctiua anima est nobilior creatura. Compositum autem est nobilius forma.

¶ 3o. quia tunc essent in eodem genere cum ho mine. Corruptibilia autem et incorruptibilia non sunt eius dem generis. Item homo non esset finis naturalium.

¶ Sed contra omne corpus animatum est nobilius inaimato. Inferiora ergicorpora cum sint animata erunt nobiliora illis si sint inaimaaa. Item illa sunt incorruptibilia. et per consequens nobiliora istis.

¶ 3o. quia viuentia sunt nobiliora non viuentibus. 19. de tri¬

¶ 4o. quia erit ibi forma corporalis naturalis gratia sui. In homine autem forma organica non gratia sui. perfectiones que tantum sunt in aliquo gratia alterius sunt nobiliori modo quam vbi sunt gratia sui.

¶ Ad primam instantiam dicunt aliqui. quod lcorpus animatum excedat non animatum. non tantum simpliciter. sed hoc nihil est. quia non loquimur hoc de his que per accidens in sunt. sed de perfectionibus essentialibus. Quodcunque autem in diuiduum sub nobiliori specie est nobilius quocunque sulignobiliori.

¶ Oportet ergo dicere quod omnia corpora animata sunt nobiliora inaimatis essentialiter. licet in accidentalibus sit aliter.

¶ Ad aliud oportet negare quod homo est nobilior celo.

¶ Sed contra. genus corruptibile excedit incorruptibile vel eo uerso: si secundo modo. Omne incorruptibile est nobilius corruptibili. ergo etc.

¶ hic dico. quod incorruptibilitas per se non facit differre genere. sed sunt passiones consequentes. Unde bene oportet quod vnum genus excedat aliud.

¶ Sed non oportet de passionibus. animatum autem et inaiatum sunt priora. et ideo de essentia. Iste autem sunt posteriores. et infra eandem speciem: videmus corruptibile et incorruptibile sicut sperica figura celi et cupri. Ex hoc concedo quod omne viuens est no bilius non viuente.

¶ Ad aliud concedo. quando sunt eiusdem rationis sicut anima sensitiua in homine et asino. et ita tenet cete ris paribus. Non autem quando non sunt eiusdem rationis.

¶ Sed hic est difficultas quomodo tunc corpora celestia producunt vegetabilia. cum non contineant ipsa: nec formaliter: nec etiam virtualiter.

¶ 2a difficultas in generatione brutorum. quia secundum omnes equoce generan tur a celo. oportet ergo quod ibi contineantur vel formaliter vel virtualiter.

¶ 3a difficultas quia ponitur communiter quod anima sensitiua in homine est a gnante.

¶ 4a difficultas quia compositum hominis generatur asole quicquid sit de anima. Et est nobilius quam anima. ergo oportet quod sol contineat ista virtualiter. et per consequens nobilior est eius forma.

¶ hic euaditur vno modo dicendo. quod corpora celestia sunt nobiliora omnibus istis corporibus.

¶ Sed hoc non potest stare si ista diuisio concedatur. corpus aliud animatum. aliud imanimatum: cum fit diuisio essentialis: et animatum sit perfectius simpliciter. licet in accidentibus non oporteat.

¶ 2o. soluitur quod aliquid potest esse nobilius virtualiter quam formaliter. quia causa equo ca potest esse ita nobilior.

¶ Sed hoc nihil est. quia certa est nobis regula: quod causa nobilior est suo effectu. vt in 4or visum fuit. Item quare est aptum natum producere. quia est tale ens. passio autem non excedit subiectum.

¶ Ideo dicunt aliquin quod ista generatio fit virtute anime. et ita derelinquitur ab anima in semine.

¶ Sed hoc non valet: quia illa virtus non est corporalis: et tunc non potest.

¶ Alii dicunt quod in contextura elementorum omnia creata sunt: et postea in esse prodeunt.

¶ Con tra. si in actu. tunc omnia fuerunt producta simul. Si in potentia de hoc querimus.

¶ Dicit Secundo quod oportet recurrenad deum. nec potest esse recursus ad intelligentias. quia nullan formam absolutam producunt secundum sanctos. Supplet ergo deus defectum naturae.

¶ Sed contra. quia tunc generatio vniuscuiusque viri erit supenaturalis. erunt etiam forme supernaturales. Item ita bene dicemus de forma bruti. quod est a creante si cut intellectiua. Item nec generatio vniuoca erit in istis. Sed istud potest intelligi sic. quia secundum Tho. angelus exigit sic. quod sibi infundantur species supernaturaliter et postea intelligit naturaliter. Ita deus disposuit quod facta dispositione tali: producatur tales formas: et sic non est nouum miraculum.

¶ Sed sunt ne due forme supernaturales:

¶ Dico quod non. quia infunduntur secundum dispositiones inatas.

¶ Sed contra. supernaturalitas non est a parte suscipientis: sed agentis.

¶ Potest concedi quod sunt partim supernaturales quantum ad partialem creationem qua creantur in deo.

¶ Sed quare magis dicitur anima rationalis supernaturalis quam anima bruti. dico quod anima rationalis creatur a deo nulla causa naturali concurrente. Unde non dependet a corpore organico in genere cause materialis: vt in qua: sicut accidens in subiecto.

¶ Ad aliud dicit Secundo quod non semper requiritur ad hoc quod sit generatio vniuoca. quod principium roductiuum sit eiusdem rationis cum termino producto: sed sufficit quod producens et productum habeant eandem formam in specie. ita est hic.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1