Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Questio. vi SEcundo quero. Utrum grauia et leuia moueantur a propria forma intrinseca.

¶ Et videtur quod non: quia corpora celestia non mouent se quo sunt nobiliora.

¶ Contra. iste motus est naturalis. ergo etc aliquin quod mouentur a gener anter. vni hic dicunt uersalitter autem a corporibus celestibus in absentia generantium particularium.

¶ Sed contra dupliciter. primo sic: quia tunc quanto graue esset maius tanto minus moueretur. ceteris enim paribus citius mouetur corpus minus ab agente extrinseco quam maius: quia sunt agen¬ tia limitata. sicut patet quod sol magnum calefactibile tardis calefacit: et ita corpora minora citius mouebuntur.

¶ Secundo sic. agens physicum quanto remotius est passum tanto remissius agit in ipsum: et ita etiam graue quanto plus appropinquat centro tanto tardius mouebitur.

¶ Alii dicunt quod ab agente particulari. quantum enim dat generans de forma tantum dat de loco.

¶ Sed contra dupliciter. primo: quod quod non existit nullum effectum potest causare in actu: sed particulare generans potest esse corruptum quando mouetur. ergo etc. Si dicas quod dedit formam: non valet: quia querimus de actuali mouente. Secundo. quia agentia creata requirunt in mouendo certam distantiam. in quacumque autem distantia sit generans graue: mouetur. ergo videtur quod non ab illo.

¶ Alii dicunt quod mouet medium: et ex consequenti se.

¶ Sed contra. di¬ uisio medii causatur ex motu grauis. ergo diuisio medii non est causa motus grauis.

¶ Secundo. quia isto modo mouentur illa que mouentur motu violento: quia diuisio eiusde rationis est.

¶ Quartus modus dicendi est quod corpus celeste causat dispositionem in medio: quo disposito aermouet graue. hoc autem est causa particularis istius modo tus.

¶ Contra. corpora celestia agunt naturaliter et vniformiter: et quanto plus distat passum tanto remissius agunt: et ita in aere remoto causabitur minor dispositio. si dicatur quod aer est magis dispositus in ista parte. non appares quare.

¶ Secundo. dispositiones contrarie essent in eadem parte aeris scilicet dispositio qua inclinabitur corpus ad deorsum et ad sursum alia.

¶ Alii dicunt quod est propter attractio nem loci: quia centrum attrahit graue.

¶ Sed contra. forma de genere quantitatis non est actiua: sed mouens localiter agit realiter. ergo etc.

¶ Secundo. locus non potest agere in quamcunque distantiam. similiter facilius attrahitur corpus minus quam maius. Dicitur ergo quod non fit a loco vt sic. sed ratione nature illius. quia similia sunt.

¶ Sed contra. quia gle ba que est superius est similis alteri si in eadem proportione fit: et si terra in maxima proportione esset superius non atitraheret glebam superius.

¶ Dico igitur quod mouentur ab intrinseco. patet per diffinitionem violenti.

¶ Secundo. quia naturale est quod conuenit alicui ab intrinseco. iste motus est sibi naturalis. Sed qualiter est hoc. primo potest intelligi quod totum moueat seipsum primo. queritur autem aliquod principium productiuum: quia certum est quod totum mouet: et secundo totum moueter: et querimus principium passiuum. Secundus modo dus quod forma moueat materiam. Sed hoc non potest saluari in accidentibus in eucharistia vbi non est mteam nec forma: et eque cadit hostia deorsum: sicut prius: nec potest esse per actionem materie que quandoque potest esse idem. eadem enim materia que est in igne et in aqua fuit. Tertius modus quod forma habeat propriam inclinationem grauitatis et actiuitatem suam.

¶ Sed contra. vbi est vis motiua est velo cior motus: sed accidentia sola aque cito mouentur. ergo etc.

¶ Dico igitur quod grauitas est forma accidentalis ab: et ista est principium mouendi deorsum: et hec grauitas ma net in accidentibus.

¶ Sed contra. primo: quia oportet diui dere mobile in mouens et motum.

¶ Dico quod per se mo uens est grauitas: motum autem totum compositum.

¶ Sd contra: quia tunc mouebit seipsum. Dico quod quiditatiue necessario distinguitur ratio motiui et mobilis: sicut productiui et producibilis.

¶ Alia difficultas. ostensum fuit quod deus poest separare accidens a substantia. si igitur separetur accidens a lapide scilicet grauitas: quid erit.

¶ Dico: quod sicut caliditas. si separaretur ab igne non combureret: ita esset indifferens ad omnem locum sicut anus.

¶ Sed hic est difficultas. si aqua calida frigefacit seipsam. videmus enim quod aere calido existente reuertitur ad frigiditatem: a quo igitur producitur. Non a frigiditate: quia illa non est.

¶ hic dixi quod forma continet frigiditatem virtualiter: et inducit eam quand non est: et expellit eius contrarium.

¶ Sed contra. in acci dentibus separatis reuertitur eodem modo. sicut prius. Vel ergo oportet poni miraculum: vel aliam qualitatem continentem frigiditatem virtualiter.

¶ Alia difficultas. de corpore quadrato moto quod sequitur aer qui raresit non abillo corpore. hic potest esse ratio secundum Aristo. quod in vna parte corrumpitur aer: et in alia generatur: tamen per prouidentiam in telligentie disponentis de omnibus.

¶ Tertia difficultas est de attractione ab adamante. Dico quod tale corpus imprimit dispositionem in passiuo qua habita currit ad primum. Sed quid de tractu vacui: quia vacuum nihil causat: si cut ignis consumens materiam grossam in aliquo. Non videtur quod intelligentia hoc faciat: non video causam nisi currende ad agens vniversale primum: quia corpus eiusdem rationis aliquando¬ mouetur sursum et aliquando deorsum. vt patet.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6