Quaestio 7
Quaestio 7
Quaestio. vii. TErtio quero. Utrum proiecta moueantur ab aliqua forma imtrinseca. Et videtur quod sic. quia mouens est coniunctum mobili. ergo etc.
¶ Contra quia tunc mouerentur naturaliter. aliqui quod mouentur per aliquam forhic dicunc mam impressam que quandiu mo uet illud mouetur. annihilatio enim prohibente continuatur motus.
¶ Sed contra quadrupliciter. primo: quia impossibile est quod forma eiusdem rationis inclinet mobile ad contrarias par tes. eadem autem forma et eiusdem rationis imprimiter quando mouetur sursum et deorsum. ibi enim est actiuum et passiuum eiusdem rationis.
¶ Secundo sic. nos experimur quod vehementior est motus proiectionis qui fit impellendo: tuius contrarium esset si per impressionem forme fieret hoc
¶ Tertio. quia videmus quod motus inualescit in distantia: quia quando est multum proprieo proiiciens: mobile debi lius mouetur.
¶ Quarto. quia nulla potentia executiua continet formam absolutam. perfectissima enim est potentia executiua angeli: et tamen nullam formam absolutam producit: angelus autem plus potest proiicere quam alius. Ideo dico quod mouetur a medio. Ubi tamen sciendum est quod 4or se habent per ordinem. Primo motus pellentis. Secundo iste pellens diuidit medium violenter a parte post. medium clauditur ne sit vacuum: ex illa clausione pellitur mobile. Sicut diuisio a parte anteriori requiritur ne sint duo corpora in eodem loco.
¶ Sed contarera: quia illa circulatio durabit semper. primus enim actus est quando diuiditur medium. secundus clausio a parte posteriori. tertius pulsio. quartus interata diuisio: medium non potest diuidi a parte ante quin claudatur a parte post: non potest claudi quin pellatur: non potest pelli quin diuidat: et sic in infinitum.
¶ Ulterius alique sunt partes medii pellentes et non pulse medie vtroque modo: et sic si sit deuenire ad pulsam tantum erunt duo corpora in eodem loco. Iste rationes currunt: sicut rationes genonis. si esset dare vltimam partem motus rationes demonstrarent. fit igitur circulatio vsque ad partem que non est mobilis: et ita fit condensatio moderata: tamen secundum partes eiusdem proportionis non est dare partem quin pellat et pellatur: non tamen secundum partes eiusdem quantitatis: sicut dictum est frequenter de diuisione ipsius continui.
On this page