Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

hic de origine anime etc. CIrca distinctionem 17 que hic incipit. Quero vtrum animasensitiua et intellectiua differant realiter in homine. Et videtur quod non: quia genus et differentia non differunt realiter.

¶ Contra. quia animasensitiua ordinatur ad intellectiuam 4or vie ad hoc probandum.

¶ Prima est hic sunt via diffinitionis: quecumque enim sunt eiusdem diffinitionis: si vni conuenit esse corporeum et reliquo: sed anima bruti est corporea: et intellectiua incorporea corporeum autem et incorporeum non sunt idem realiter: certum est autem quod animalitas in homine et in bruto sunt eiusdem rationis. habent enim eadem obiecta eiusdem rationis potentie sensitiue hominis et asini¬

¶ Secunda via. est via separationis: quia si anima sensitiua separaretur sicut intellactiua: tunc gustaret et vide ret: quia operatio sensitiua recipitur in potentia: sicut in subiecto sed obiectum est sufficiens principium actus sentiendi productiuum: et potentia receptiua.

¶ Si dicas quod ibi requiritur organum.

¶ Contra. quod organum non est receptiuum nisi immediatum. potentia autem est dispositio organi non econuerso.

¶ Tertia via. est via extensionis: sed anima sensitiua non est eadem in to to corpore: ergo non est eadem anime intellectiue. quod autem non sit eadem in toto corpore. patet: quia in pede potest immutari ad actum doloris per frigiditatem: et in manu per calefactionem. isti autem dolores suncontrarii: ergo est alia in vna parte: et alia in alia. Similiter eodem actu videndi video albedinem et nigredinem: et hoc arguit actum extensum.

¶ Quarta via est per generationem et corruptionem. Si anima sensitiua continue generatur in augmento: potentia enim sensitiua bruti generat continue animam sensitiuam: vel enim acquirit partem et partem et habetur intentum: si prehunit partes: ergo anima bruti est separabi lis: si quod de subiecto in subiectum transiret. Item impossibile est: quod aliquid dependeat ab aliquo quo non existente non minus esset: si ergo informaret partem de nouo secundum illud quod prierat non dependeret ab illa: et per consequens necab aliqua alia.

¶ Sed contra. quia homo non esset per se animal: quia aliud esset ab anima rationali.

¶ Secundo quia. quod aduenit alicui enti in actu completo est accidens.

¶ Tertio. quia ex duobus in actu existentibus etc.

¶ Quarto. quia vnius rei est vnum esse.

¶ Ad primum ducitur ad oppositum quandocumque sunt aliqua totaliter idem praedicatur de se in abstracto

¶ Sed ista est falsa. animalitas est humanitas. et ideo ista non est vltimate abstracta. homo est animal: et ideo secundum gradum concretionis potest fieri praedicatio.

¶ Ad aliud dico quod nulla forma dat esse perfectum: nisi vltima rei specifica hoc est anima rationalis.

¶ Ad aliud. non est imaginandum quod nima intellectiua perficiat sensitiuam: sed ambe perficiunt materiam ordine quodam.

¶ Ad aliud. ex duobus existentibus inactu non sit vnum praecise: sed non facio vnum ex istis: vt inter se: sed per comperationem ad aliud quod est in potentia scilicet ad corpus organicum.

¶ Ad vltimum. tenemus quod essen¬ tia et esse non differunt. Certum est autem quod alia est natura forme et alia materiae: et ita sunt plura esse. potest etiam dici quod vnum est ibi esse totale.

¶ Aliter dico. quod consequentia est a forma: e vnius esse vna forma. reducatur ad formam silogisticam sic. vnius effectus vna est causa. sed esse est effectus: forme ergo. in composito autem vnum est esse maior est simpliciter falsa: quia vnus effectus multas habet causas: et causam formalem et efficientem niversalem et particularem materialem et formalem. Nam mataeram et forma sunt causae eiusdem effectus.

¶ Dico ergo quod vnus ef fectus potest esse a multis formis: sicut a mtam et forma. Sed isti dicunt quod anima continet alias virtualiter.

¶ Sed contra quid intel ligis per hoc virtualiter: si supeeminenter: albedo daret esse nigrum aliter: quia dat tale esse: arguo igitur sic: si anima continet formaliter alias. ergo anima formaliter est sensitiua corporea et separata contineret illa et haberet: si accipis virtualiter distinctum contra formaliter: tunc sic: continens virtualiter continnet: vt distinctum a se: sed anima continet istas virtualiter: ergo sunt distincte.

¶ Sed isti inducunt exemplum de pentagono: et est contraeos: quia si intelligas quod trigonum sit formaliter in quadrangulo: ita quod anima sensitiua et corpea sunt formaliter in anima intelectiua. Aliter intelligitur quod in tetragono sunt duo angili materialiter: si sic dicatur: tunc certum est quod totum ad dit realiter ad partes: et ita erit in proposito: et eodem modo de se nario ad quaeternarium aliquid reale addit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1