Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

In eodem quoque paradiso. CIrca distinctionem 18. Quero vtrum per viam creationis de costa adae factam sit mulier. Et quod sic videtur: quia in sex diebus etc. videndum si adequa hic primote de costa adam fuit mulier facta.

¶ Aliqui dicunt quod per viam reformatio. nis.

¶ Aliquo dicunt quod per augmentum materiae non creando materiam de nouo: sed applicando quantitatem.

¶ Contra primum sic rarissimum corpus est ignis: et ex eodem in millecupla pportione terra: corpus autem mulleris non est tantum depsum: sicut terra. magis aut excedit corpus illud costam quam in tali proportione.

¶ Secundo. ratio incompossibilitatis est in formis per raritatem inductam: sed tanta fuisset tunc rarefactio quod sufficeret ad corruptionem elementorum: ergo magis de forma humana.

¶ Tertio. quia forma mulleris est eiusdem rationis cum viro: ergo requrit maiorem depsionem quam ibi fuisset

¶ Quarto. quia mixtio elementorum fit in diuersis speciebus secundum diuersam raritatem: et ibi fuisset minus proportiona ta quam inter distincta specie.

¶ Contra secundum: quia materia prima fuisset forma spiritualis: quia secundum se totam in diuersis partibus.

¶ Secundo. quia substantia non inouata sub diuersis partibus fuisset in diuersis locis et separata quantitate remanere potuisset in diuersis locis. Dico igitur quod hoc fuit deo supplente materiam vel creando: vel aliud corpus resoluendo: vnde dico quod materia non potest augeri nisi per creationem: vel appositionem de materia alterius corporis.

¶ Sed numquid mateam potest condempsari separa ta. Dico quod si augmentatio fiat per poros non potest.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1