Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Solent queri plura etc. CIrca distinctionem. i9. Quero vtrum generatio sit instantanea. Et videtur quod non Augusti. dicit in mono. substantia que paulatim destruitur ad minus et minus esse producitur.

¶ Contra. 3o de tria. dicit dispositio ne facta subito inducitur etc. opinio aliquorum quod successiue: quia Arilts. po hic est nit sex species motus in praesentis: inter quas ponit generationem et corruptionem.

¶ Contrarium videtur tenere quinto philosophorum.

¶ Tenetur autem hoc communiter. Quod confirmatur 4r et primo sic: vna mateam non potest esse simul pars diuersorum compositorum differentium nuo vel specie.

¶ Sed hic se queretur. quando enim ignis ex aqua fit si successiue induceretur ignis et remitteretur aqua in intermedio tempore essent due forme simul: et per consequens duo composita: quod patet vbicumque est enim innuenire totum: quod pertinet ad essentiam ignis: est ibi innuenire totam naturam ignis. materia autem et forma essentibi ipsius ignis.

¶ Secundo sic. impossibile est quod vnum indiuiduum sit in diuersis speciebus de genere substantie: sed ita esset de isto. per rationem enim diffinitiuam ignis esset in specie ignis: et per rationem diffinitiuam aque in specie aque.

¶ Tertio sic. deus posset secundum hoc facem de vno homine multos ho mines. sit enim intensio et remissio per gradus eiusdem rationis. Et si vnus est separabilis ab alio et quolibet: sed vnus potest ab alio separari: ergo etc.

¶ Quarto. quia eadem ratione ex omnibus hominibus posset fieri vnus homo: quia omnes sunt mutabiles. Dico igitur. quod generatio fit in instanti.

¶ Sed contra. agentia sunt debilia. ergo successiue inducunt.

¶ Secundo. ex parte patientis indispositi.

¶ Tertio. exparte medii vel distantie.

¶ Quarto. ex parte termini comtrarii.

¶ Ad primum dico. quod hoc non arguit successionem. Nam candela eque cito multiplicat lumen suum sicut sol. facta ergo dispositione per alterationem fit in instanti formaubstantialis.

¶ Ad aliud dico: quod plures causae maiorem habent efficientiam paucioribus. forma autem aque corrumpenda non habet causam nisi materiam. ideo venientibus agente et mam vehementius agunt: et per consequens expellunt.

¶ Ad aliud de distantia dico quod quando sol agit in remotum nihil agit in me dio: sed immediate tali modo agit in terminum.

¶ Ad aliud si forma sit perfectior: que est in materia quare non resistit: Responsiodeo quod in resistentia methatia. quia forma non amplius seintimat materiae: sed naturali necessaritate informat eam: vt pateta.

¶ Sed per agens trahitur ad aliam formam: et corrumpii primam.

¶ Sed hic est difficultas quia in generatione videtur aliquando materia esse sine forma: non enim potest induci forma: si alia non sit corrupta. et erit tempus medium in quo erit sub neutra quia non in eodem instanti hic dicitur quod in eodem instanti fit generatio et corruptio. generatio vnius scilicet sequentis et corruptio alterius scilicet precedentis: et in tempore precedenti fuit sub forma corrumpenda.

¶ Secunda difficultas quia instans immediate videtur sequi: quia corruptio est prior. Dico quod simul vna inducitur: et alia corumpitur vel expelliter: in instantaneis enim simul est corrumpi et corruptum esse: sicut et fieri et factum esse: et ideo factum esse vnius et fieri alterius non repugnant.

¶ Alia disficultas est. quod due forme contrarie essent simul in eodem susceptiuo. res enim que corrumpitur: dum corrumpitur est: et dum corrumpitur aliud generatur. Dico quod verum est de illis quae corrumpuntur successiue: sed quod corrumpitur in instanti non est dum corrumpitur.

¶ Alia difficultas est. quia duo contradictoria essent simul scilicet esse et non esse eiusdem forme. Dico quod non quia tunc pro toto tempore est sub forma precedenti: vnde in instanti transit de vno termino ad alium: et non esse eius est in toto tempore precedenti: termini enim sunt incompossibiles ipsius mutationis: sed hic est ne dare vltimum esse forme precedentis: Dicitur quod non: nec alte rari nunc non esse sequentis: sed est dare primum nunc esse forme sequentis quando generatur: et est dare nunc primum non esse forme praecedentis: si autem esset dare vltimum instans in quo esset forma precedens: tunc vel oporteret dicere quod in eodem instanti esset alia vel esset temptus medium sine forma vel instans sequeretur instans.

¶ Tertia difficultas. propter motum animalis cadentis de supra: et dum cadit disponitur ad mortem per alterationem. sumatur simulalteratio et motus localis sicut possibile est: si simul suma tur est dare vltimum motum. scilibet mutatum esse. Sed in toto motu alterationis est forma prior. ergo sicut est dare vltimum alterationis: sic est dare vltimum forme. Similiter motus celi est continuus et alteratio quelibet men suratur aliqua parte motus celi: quando finitur alterati celum est in aliquo vbi sibi equali in illo oportet esse illud quod corrumpitur: quia vltimum gnatonis.

¶ Tertio. omnis res quanta vel est finita vel infinita: esse autem rei si est finitum ille finis in ipso est vltimum esse rei.

¶ Ad primum dico. quod rei successiue est dare vltimum non rei permanentis. Sed quare in illis. et non hic: Dico quod si iungantur duo corpor quodlibet habet vltimum sui et sunt simul: et non vnum posaliud: sed in permanentibus forme cum sint incompossibis les non possunt esse simul.

¶ Dico igitur quod motus terminaiad mutatum esse: et dico quod in toto motu alterationis forma precedens habet esse: et in termino incipit esse forma contraria: et per idem de motu celi sub termino alteram tionis non est sub forma: quia terminus motus non est mo tus.

¶ Ad aliud. certum est quod linea terminatur ad punctum. ante illud non est aliquod indiuisibile: sed immediate punctus coniungitur continuo: sic etiam per tempus precedentis instantis terminatur ad finem extrinsecum: sicut alteratio terminatur ad aliquid extrinsecum: quod est finis non intrinsecus: sed extrinsecus.

¶ Alia difficultas est. si generatio est motus: Dico quod non: nec est mutatio: quia non est habitudo substanti ad terminum: sed producentis ad productum: tamen communicatiue.

¶ Sciendum etiam est. quod forma bene est quanta visibi liter: et vna excedit aliam: sicut anima rationalis animam bruti excedit: vtraque tamen est indiuisibilis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1