Quaestio 1
Quaestio 1
Preterea queri solet etc. CIrca distinctionem. 23. Quero vtrum liberum arbitrium principalius consistat in intellectu vel in volunta te. Et videtur quod in voluntate. probatur: quia dicit An sel. de conceptu virginali: quod in voluntate est dominium anime.
¶ Contra. Augut de vera religione. Iudicans praesidet illis de quibus iudicat aliquin quod liberum arbitrium consistit Hic dicun c in intellectu tantum: quo iudicante necessario voluntas fertur in illud.
¶ Alii dicunt oppositum. quod intellectus est potentia mere naturalis: que distinguitur cotra liberum arbitrium.
¶ Sed sumendo illud quod significat liberum arbitrium non capio aliquem illorum modorum. prium non: quia nulla libertas est in intellectu. Nec 2m. quia voluntas nullum habet arbitrium: sicut nec intellectus libertatem. Nec 3m poterit stare quia quod est principalius: oportet quod ibi sit secundum se totum. Sed libertas nullo modo est in intellectu simpliciter. nec liberum arbitrium consistit totaliter in voluntate. ergo nec principalius voluntas dicitur talis: sicut homo non potest dici princi palius rationalis et sensibilis secundum partem intellectiuam quia illa duo in ea non sunt: nec etiam dici potest quod compositum sit praencipalius in actu et potentia per formam
¶ Primo. per illud non potest esse homo dominum suorum actuum: per quod operatur mere naturaliter: sic autem est de potentia intellectiua seu intellectu: sicut sol non est dominus sue calefactionis.
¶ Secundo. per illam potentiam que mere contingenter opertur sumus divuni nostrorum actuum: sic est de voluntate.
¶ Tertio. quia potentia cuius solis actibus meremur: illa est qua sumus divfuni nostrorum actuum: sic est de voluntate in qua est charitas. Et eodem modo non vituperamur ni si de his que sunt in potestate nostra.
¶ Sed contra. hoc instatur quadrupliciter. primo: quia hoc quod dico liberum est adiectiuum. arbitrium autem substantiuum: et praencipalius de intellectu.
¶ Quarto. quia per actum contemplandi aliquis meretur que duo pertinent ad intellectum: Dico ad primum quod res adiectiui est principalior hic sicut hic. quidam appetitus sensitiuus quidam intellectiuus: esse intellectiuum est principalius. Similiter liberum est adiectiuum et ponitur adiectiue: quia est quid formale: sed quia actus voluntatis est posterior: ideo adiectiue ponitur ratione posterioritatis.
¶ Ad aliud dico quod per cogitatio nes quascumque absolute non demeremur: nisi pro quanto acceptantur a nobis: et imperantur a voluntate: sicut christus sciuit bona et mala: eodem modo de laude propter finem bonum contemplationis quis meretur. Sed hic instatur: quia radix libertatis videtur esse in intellectuqui est prior.
¶ Respondeo secundum illud fantasia esset principa lior intellectu: possumus enim fantasiari: dato quod non intelligamus: et non econuerso.
¶ Aliud enim est rationi consiliarii et divfuni siue mgistri: sei cut patet de consiliario regis: male enim facit rex nisifaciat iuxta consilium bonum sui consiliarii: et tamerntotum dominium super hoc est apud regem. sic de intellectu et voluntate: vnde concedo quod rectitudo libertatis sumitur a ratione recta.
¶ Sed habent ne bruta libertatem: Dico quod non: quia naturali necessitate mouetur ad obiectum apprehensum.
On this page