Quaestio 1
Quaestio 1
Nunc diligenter inuestigari oportet. CIrca distinctionem. 24. Quero vtrum contra iudicium ratio nis libertas voluntatis possit. Et videtur est non Danielis. 13. Auerterunt sensum suum: ergo oportuit auertere in tellectum.
¶ Contra. in luca: Seruus qui nouit voluntatem domini sui. aliquin quod non potest voluntas contrahic dicunt iudicatum a ratione: sicut appetitum sensitiuus naturali necessarite sequitur appraehensionensensus. ergo cum fit maior connexio inter ista: sequitur etc.
¶ Sed contra peAugu. de ciui. dei. de duobus equaliter affectatis occurre te mullere vnus stat alter leditur. Dicitur quod libertate volunta tis fit hoc.
¶ Similiter Grego. super Iob distinguit peccatum ex gnorantia et malitia certa. quae distinctio nulla esset.
¶ Ter tio apstulus dicit quod melius fuisset eis quod veritatem non coguiscent quam post cognitam retrocederent.
¶ Ideo dico quod stante iudicio rationis vc luntas potest contra illud. Patet enim quod homine cognoscente mandata: et alia huiusmodi dimittit ea complevnde numquam homo sapiens peccaret.
¶ Confirmatur. adam secundum apsultum numquam fuit seductus in priuaricationem: immo plenus sapientia.
¶ Secundum exemplum est de incontinente: et intemparato: intempratus enim habet corruptum principium et absque teptatione elicit actum malum: incontinens non habet principium corruptum sed vincitur a passione: nec posset repugnare nisi cognosceret nec resistere: vnde resistendo suo cumbit.
¶ hic dicitur quod incontinens facit silicum: vbi sunt 4or termini sic. omne bonum est faciendum: omne malum est fugiendum: et tunc dabet sumere. istud est malum: et sic non peccaret: sed accipit. hoc est bonum delectabile: et sic variat: quia maiorem sumebat de bono honesto.
¶ Sed contra. talis deceptio est per equocationem. numquam autem equiuocatio est nisi in voce non in intellectu. Si enim sumat bonum in vniversali in maiori: maior est falsa: et tunc etiam habeat principi falsum: accipit ergo istam: omne bonum honestum est faciendum: si dicas istud est bonum delectabile: nullam conusion xionem habet cum maiori.
¶ Quarto. deus potuit facere caelum alterius figure: sed ab eterno praeuidit talem figuram esse meliorem: et tamen posset facere contra praeudicatum a ratione. vnde Augi punet. de tri. dicit quod per aliam viam potuit nos redimere: sed conuenientissima fuit ista.
¶ Secundo Diony. 4. c. de. di. no. nullus operatur ad malum aspiciens: sed ad illud quod bonum videtur.
¶ Tertio. in eodem capitulo. Tribus demonum aspicit quod bonum et pulchrum est: et tamen est aduersarius. aliis.
¶ Ad primam aliquin dicunt. quod verum est ignorantia consequente: quia non vult perfistere in boni consideratione: sed quod antecedit non est verum.
¶ Sed hoc est propter remissam cognitionem de boe no: quo tamen inudicio stante quantumcumque remisso volunta potest in omnium.
¶ Ad aliud dico. quod verum est si sit sicut in adulterio sed in adulterio sunt duo appetitus: delecta. bilis: et inhonesti: ita quod appetitus non fertur super malo vt malum est: vnde bene verum est quod operatur aspiciens ad bonum: saltem delectabile.
¶ Ad aliud dico. quod verum est appetitu naturali: secundum autem appetitum elicitum non propter obstinationem.
¶ Isti tenent quantum ad aliud: quod quantum ad obiectum ad finem potest voluntas resilire quantumque ludicatum et hoc sufficit.
¶ Sed hic est difficultas. Dicunt aliqui. quod incontinens in vniversali cognoscit: aliquid esse malum: sed in particulari non cognoscit.
¶ Contra: cim habeat habitum quod fornicatio sit malum: si sit praesen: quomodo non cognoscit illud particulare malum: et vlteri pato quod sit bonum apparens: tamen cognoscit quod est inhonestum.
¶ Sed alii dicunt. quod vbi sunt duo: voluntas. sed precipiens: vt auertatur mens a consideratione inhonesti: et consideretur delectabilitas: et sic peccat.
¶ Contra. obie ctum presens naturaliter mouet intellectum: si ergo habet illas duas rationes: non potest non considerare: tamen bene scit intellectus quod voluntas sibi precipit: vt faciat pecca¬. tum: et ita prius peccat.
¶ Alii dicunt quod incontinens bene iudicat quod simpliciter malum est fornicari: sed pronunc bonum. Sed hoc non valet: quia iste incontinens iudicat quod ratio formalis fornicationis est mala: et cognoscit quod in illa includatur illatio: et ita haberet oppositas opiniones simul.
¶ Sed hic est difficultas numquid aliquis sequens rationem erroneam peccat etiam de indifferente: Dico quod sic: non ex obiecto sed quia voluntatem habet peccandi.
¶ Secunda difficultas. si aliquins potest merri sequens rationem erroneam. Dicitur quod aliquod meri tum potest esse: sed non ad vitam eternam: quia ad actum bonum requiruntur omnes circumstantie: et ratio recta est vna de circunstantiis.
On this page