Quaestio 1
Quaestio 1
hic videndum est etc. CIrca distinctionem. 27. Quero vtrum gratia sit prefectio animerationalis vel alicuius potentie: quod autem sit est sentia anime probatur: quia dicitur esse vestimentum in apoca. Cotra augustinus de tri. eo est anima ad imaginem quao particeps eius est: sed hoc est maxime per gratiam. quod est perfectio anime: non hic dicunt aliquin potente. Sicut enim vin tutes dant primum esse morale: sic gratia primus esse spirituale: esse autem actus est essentie.
¶ Sed contra: quia gratia secundum doctores est habitus et principium operandi. hoc autem non potest esse nisi in poten tia operante.
¶ Secundo. quia gratia est principium productiuum actus meritorii: sed omne tale vel est potentia vel habitus.
¶ Tertio omne subiectum est in potentia receptiua ad formam: sed si gratia est in essentia: sequitur quod in aliqua potentia eius.
¶ Quarto. quia gratia est dispositio ad gloriam: gloria autem est forma in potentia. ergo et gratia. Dico ergo quod estimmediate perfectio potentie. probatur. Primo sic: quia iste perfectiones que datur anime ad agendum et patiendum in secundaria operatione sunt perfectiones potentiarum. huiumodi autem est gratia. ergo.
¶ Secundo. ad actum meritorium causandum concurrit gratia: non sicut species vel potentia. ergo sicut habitus.
¶ Sed contranobilissimi perfectibilis est nobilissima perfectio. essentiaautem anime est nobilior potentiis. ergo gratia erit eius perfectio.
¶ Ad primum dico. quod essentia anime non est subiectum immediatum operationum: sed mediantibus qualitatibus.
¶ Ad aliud concedo: quod essentia anime est magis diligibilis: sicut suppositum hominis: quam gratia eius. vnde si casalitate ignis calefacit: non magis calefacit quam ignis: sed immediatius.
¶ Sed hic est difficultas. in quapotentia ponitur. Dico quod in voluntate: quia est nobilissima potentia. nullus etiam est gratus deo actus nisi act voluntatis.
¶ Secunda difficultas: si gratia est nobilissime perfectio. Dicitur quod non in genere naturae: sicut anima et forsitam alique alie sunt perfectiores.
¶ Tertia difficultas. Si est summe afpetibilis. Dicitur quod sic: magis omni alia perfectione: et deberet preeligi anima rationali si posset praescindi quanuis in genere ent tatis sit anima nobilior non tamen semper appetitus sequitur entitatem.
¶ Alia difficultas est: que necessaritas fuit ponendi eam. in voluntate enim creature ad esse gratum non requiritur aliquid aliud nisi actus bonus qui transit.
¶ Num. quid autem diuina voluntas non est eque efsicax sicut volutas creata: hic dico quod de potentia absoluta dicitur nulla est necessitas quin sine omni habitu absoluto: sicut ex bone actu posset aliquem acceptare: sed hoc fide tenemus¬
¶ Sed numquid posset aliquis odiri in gratia. Dico quod sic: quia non cogitur ad diligendum aliquem: vel aliquid aliud extra se: sed hoc est de potentia ordinata: quod requiritur
¶ Alia diftiacul. quid est magis acceptum vel actus vel habitus: per illam regulam: propter quod vnumquodque tale et illud magis. videtur quod habitus: quia actus non accepta tur nisi in habitudine ad habitum gratie quo elicitur.
¶ Sed nunquid effectus formalis gratie differt a gratia. Dicit quidam doctor quod sic etiam in accidenti bus: quia si albedo esset separata tota entitas albedinis abstracta esset et entitas substanti. ergo aliquid superuenit in albo. scilicet tertia entitas.
¶ Sed contra arguitur: quia tunc compositum de genere accidentis esset vnum formalitera Iterum esse album esset nobilius quam esse hominem: quia conpositum est nobilius partibus suis: et ita esse hominem al bum est nobilius homine.
¶ Quid ergo dicit album: Dico quod non albedinem tantum et subiectum: sed sunt sibi duo extrema et due relationes: sicut esse gratiam dicit gratiam et habitudinem forme et receptionem subiecti: quibus positis est esse album: et ita concedo quod esse album includit absolutum et respectiuum: vnde talia non sunt in genere.
On this page