Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

CIrca distinctionem 28. Quaero vrum liberum arbitrium sine gratia sufficiat ad merendum. et videtur quod sic per exemplum de cornelio: cuius opera accepta fuerunt qua sine fide.

¶ Sed contra ibidem dicitur contrarium quod accersiuit beatum petrum error pelagii monachi quae dicebat quod ex hic fuit puris naturalibus potest homo mereri sufficienter: quia in facultate nostra sunt actus intelligendi et volendi quibus meremur.

¶ Sed contra quadruplici auctoritate sacre scripture: prima Math. 9 apud deum est hoc possibile apud homines impossibile. et loquitur de consequendo salutem.

¶ Secunda Ioan. 19. sine menihil potestis facere: non loquitur de operibus naturalibus sed de meritoriis.

¶ Tertia secunda corin. 3o. non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis. et sequitur. qui idoneos nos fecit ministros etc.

¶ Quarta iacobi primo. c. cano. sue "omne datum optimum: et omne donum perfectum" hic est actus meritorius.

¶ Ideo tenet fides catholica: quod liberum arbitrium sine gratia non sufficit ad meredum. Et ad hoc quatuor sunt conclusiones. Quarum prima est quod liberum arbitrium potest elicere actum meritorium in genere morum sine gratia: quia actum virtutum moralium posuerunt philosophi et habuerunt tales actus. qui tamen nullam gratiam habuerunt: assistente tamen eis generali influentia.

¶ Secunda conclusio est quod liberum arbitrium potest elicere actum qui est meritorius de congruo: quia actus attritionis est actus meritorius de congruo: non meretur autem de condigno: alioquin gratia non esset gratia.

¶ Tertia conclusio quod non potest elicere actum meritorium de condigno: quia ex puris naturalibus non otest esse condignus vita eterna.

¶ Quarta conclusio. quod iberum arbitrium non potest vitare peccatum meritorie sine gratia: probatur per Grego. peccatum quod per penitentiam non diluitur mox suo pondere ad aliud trahit.

¶ Sed contra primam conclusionem. per apostolum. omne quod non est ex fide peccatum est: tale autem non potest esse actus bonus: ergo etc.

¶ Contra secundam conclusione: quia tunc primam gratiam posset quis mereri: quod negat apostolus.

¶ Contra 3am: quia nullus actus est condignus vita eterna.

¶ Contra 4am Ansel. de concordia liberi arbitrii: dicit quod liberum arbitrium est potestas eruandi rectitudinem: ergo potest quis cauere a peccato.

¶ Ad primum dicunt aliqui: quod infidelibus totum est peccatum quicquid faciunt.

¶ Sed hoc non videtur verum: quia dare elemosinam et diligere deum esset eis peccatum.

¶ Sed auctoritas apostoli est intelligenda de contrario fidei: sicut dicit: si quis aliud euangelizauerit anathema sit idest qui contrarium euangelizauerit.

¶ Ad aliud dico quod gratia non est gratia: si de condigno meretur: sed de congruo non remouetur.

¶ Ad aliud concedo quantum ad naturam: sed ex institutione legis latoris potest esse: sicut quod tantum daretur pro obulo quantum pro aureo potest: rex instituere.

¶ Ad aliud dicit Sco. potestas seruanli etc. cum adiutorio gratie: quod non intendit excludere Ansel.

¶ Sic haec est difficultas si homo cum gratia potest vitare peccatum veniale. Dicitur quod non per illud ve. te. septies indmie cadit iustus etc. Et in nouo te. si dixerimus: quia pec atum etc. dicit beatus Io. non igitur ex gratia: sed ex aliqua confirmatione potest fieri: sicut de beata virgine Maria.

¶ Sed vnde est hoc: si per vnam horam potest quis non cadere: quare non per alias. Dicitur hic propter auctoritatem sacre scripture: et ratio est quia ex occurrentibus sine deliberatione plena incurritur peccatum veniale.

¶ Secunda difficultas quare homo sine gratia non potest vitare peccatum mortale cum ad hoc requratur plena deliberatio: et si necessitetur non est peccatum. Dicit Scotus quod hic est difficultas de peccato commissionis. Dicit autem quod peccatum potest accipi: vel pro actu deordinato: et sic transit: sed quantum ad reatum: illud non potest dimitti sine gratia. Sed hoc non querit: sed de actu elicito queritur go etc. De isto non apparet ratio quare non possit vitari.

¶ Sed quid de peccato omissionis. Dicit quod non potest vitare sine gratia: quilibet enim in peccato tenetur ad actu attritionis: quo habito datur gratia: quod si omittit finaliter peccat mortaliter.

¶ Alia difficultas si gratia et peccatum sint mediate opposita. Dicit Scotus quod de facto semper est homo sub altero eorum: tamen de potentia dei absoluta ipse posset facere in puris naturalibus.

¶ Sed est ne omnis actus elicitus cum gratia dignus vita eterna. Dicitur quod sic: si actus ordinetur in vltimum finem: quicumque enim dederit calicem aque frigide etc. Sed si non ordinatur non: sicut dans elemosinam ex pietate naturali. obiectum enim gratie est vltimus finis.

¶ Sed hic est difficultas. si aliquis obligatur ad gratiam habendam.

¶ Quidam dicit quod sic. sicut ad alia praecepta.

¶ Sed alius dicit oppositum. deus enim non obligat hominem ad impossibile. Sed habere gratiam in se non est sibi possibile nec in potestate eius.

¶ Alius autem arguit quod deus nullum dannat nisi ex transgressione precepti: sed ex carentia gratie damnatur quis: nec est simpliciter impossibileomni homine: licet enim gratia non fit simpliciter in potestate nostra: tamen deus sic ordinauit quod disponenti se daret eam.

¶ Sed pro: quia secundum hoc aliquins obligatus esset ad gloriam.

¶ Ideo teneo quod non obligatur. Sed nunquid obseruans precepta sine gratia peccat mortaliter. Dico hic quod non

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1