Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Post hoc considerandum etc. distinctionem. 29. Quero vtrum Irca gratia et charitas sint idem realiter. Et videtur quod sic in Luca. vbi beate virgini dicitur. Aue gratia plena. in e greco habetur charitas etc.

¶ Contra Apostolus. gratia domini nostri IesuChristi et charitas dei etc aliquin quod distinguitur realiter: ita quod hic dicunc gratia est in essentia et charitas in potentia.

¶ Sed contra. apostolus ad corint. charitas est forma omnium virtutum. si habuero omnem scientiam et prophetiam etc. Sed per gratiam virtutes sunt informate.

¶ Secundo Ioianes in cano. sua ait. videte charitatem dei in nobis vt filii dei nominemur et simus. hec autem filiatio est per adoptionem: et hec adoptio gratia est etc.

¶ Tertio. quia quod opponitur peccato est gratia. dicit autem Petrus quod charitas opit multitudinem peccatorum.

¶ Quar to Aug. 19. de tri. Sola charitas diuidit inter filios regni et perditionis: nunc autem alias virtutes possunt habere fiii perditionis: ex quo autem dicit: sola et gratia diuidit. ergo etc.

¶ Ideo dico quod sunt vna forma simplex: quicquid enim dicitur de gratia potest saluari per charitatem.

¶ Ad cum ius declarationem pono quatuor conclusiones.

¶ Prima conclusio. quod gratia et charitas sunt idem realiter: quia que non possunt separari sunt idem realiter sic est de istis. ergo etc.

¶ Secunda conclusio quod sunt idem formaliter quantum ad absolutum. que enim secundum rationem formalem sunt ad aliud non videntur distingui per absoluta. sic autem est de charitate et gratia.

¶ Tertia conclusio. quod distinguuntur formaliter per rationes formales respectiuas: quia iste habitudi nes habent distinctos terminos. charitas. enim dicitur ad obiectum. ad essentiam diuinaura: sed nullus est in gratia diuine essentie: sed voluntatis: et ita differunt formaliter.

¶ 4a conclusio est. quod ista diuisio non est fabricata per intellectum: quia talis est super naturalis: circa que anima nihil facit.

¶ Sed contra primam conclusionem dictum fuit quod existens in charitate potest non diligi: et ita sine gratia potest esse. Dico quod loquor de rationibus absolutis: non de respectiuis: bene enim talis habebit illud quod erat gratia: sed caret illo respectu quo dicebatur gratia

¶ Contra secundam conclusionem: gratia non dicit perfectionem simpliciter: charitas autem sic: quia in deo est.

¶ hic dico quod ista bene concludunt de aliquo superaddito: vnde habet illud quod est gratia: sed non illum respectum.

¶ Contra tertiam idem non diffinitur a se. Dico quod non habeo pro inconuenienti quod secundum respectus sit disto.

¶ Contra quartam. inste respectus non est realis. Dico quod verum est: sed est ab intellectu diuino non nostro. Intelligendum tamen quod gratia habet habitudinem ad subiectum: sicut forma ad materiam. ad actum: sicut causa ad effectum. ad obiectum sicut ad finem: quia de summo bono: iste tres relationes sunt reales. Quarta relatio ad voluntatem diuinam: quia producitur in esse accepto per diuinam voluntatem: et hoc est relatio rationis causata a voluntate diuina.

¶ Sed numquid potest illud absolutum spoliari tali respectu. Dico quod sic: quia contingenter inest:

¶ Sed numquid per solam fidem posset acceptare: Di co quod istum respectum posset imprimere fidei si vellet. Dico etiam quod de potentia absoluta posset imprimere istum respectum actibus malis: vt posset facere. A 1. stare. quod quilibet expuris naturalibus saluaretur: si hoc placuisset deo ipsocooperante scilicet quod omnis genitus ab adam saluaretur

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1