Quaestio 1
Quaestio 1
¶ Prima est vtrum natura specifica sit de se singularis: et videtur quod sic per Doe tium qui dicit quod omne quod est: ideo est: quia vnum numero est.
¶ Contra. Dam. ait: Christus assumit naturam in athomo aliqui quod de se est singularis per sua hic dicun t principum intrinseca: nec oportet de hoc quo rere.
¶ Sed contra. quandocumque aliquid conuenit alicui in primo modo dicendi per se non potest sine ipso concipi: sed natura specifica intel igitur sine omni singularitate.
¶ Secunda ratio est hoc quandocum que aliquid conuenit alicui in 2o modo dicendi per se: illud conuenit sibi in quocumque inueniatur sed humanitati non conuenit singularitas in quocumque. ergo etc.
¶ Tertio. quandocumque sunt aliqua contraria. si vnum conuenit per se: reliquum repugnat. si ergo idem numeraliter conuenit nature. ergo distingui numeraliter sibi repugnat.
¶ Ideo di cono. quod nulla natura specifica est de se hec nisi deitas: et per hoc probatur quod non est nisi vnus deus: et si ita esset de humanitate. omnis homo esset vnus homo.
¶ Sed contra. singularitas non conuenit homini per accidens. ergo per se. Dico quod non conuenit per accidens: sicut accidens subiecto: sed sicut inferius suo superiori.
¶ Secundo. quia quicquid est naam videtur esse singulare. Dico quod verum est: sed non quiditatiue nec per se: sicut non est innuenire hominem quin fit risibilis. Et tamen nullus homo est risibilis quiditatiue.
¶ Tertio. quia cuilibes singulari videtur per se conuenire principium agendi et patiendiSed hoc conuenit naturae. ergo etc.
¶ Quarto. quia principium productiuum et terminus videntur esse singularia se. Dico quod non per se vt sic.
¶ Sed quae est necessaritas ponendiquod nam non sit singularis: Dico quod est necessitas omnis scientiae qut radicatur in actu diuisionis: illa enim diuisio vel est ex naturarei: vel rationis: si rationis omnes scientiae erunt ab anima. Et similiter diffinitio. certum est quod sortes et pla. habent vnam diffinitionem circumscripto omni opere intellectus. Similiter via compositionis. Similiter via argumentationis. hic homo est. ergo homo est.
¶ Sed hic est difficultas si nam indiuiduatur per materiam. Di co quod non. quia anima rationalis non habet materiam. Item nec forma quia ipsa est ratio conueniendi specifice. Item nec vnio ma terie cum forma: quia diffinitionem ingrediuntur mateam et forma vnita. Item nec actualis existentia: quia idem numero est in actu et in potetia. Item nec negatio indiuisionis in se: et diuisionis a quocumque alio: omnis enim negatio est posterior. affirmatione. illa autem affirmatio si est singularis habetur intentum: si non negatio singularis fundatur in vniversali. Item iste negationes si habent idem fundatum non est nisi vnum positiuum. Sed diuersa habetur intentum. Iterum nec accidentia: quia substantia precedit omne accidens: et in illo priori causat accidens: et est hoc Similiter diminuitur in quantitate: et manet idem numero.
On this page