Quaestio 2
Quaestio 2
Questio. ii. SEcunda questio est. Utrum natura de se sit vniuersalis. Et videtur quod sic: quia est superius.
¶ Contra. quia vniuersale est secunda intentio: ergo non diciU tur per se de prima. 4or conclusiones.
¶ Prihic introducuntur ma conclusio est. qui natura specifica non est vniversalis in primo modo dicendi per se. probatur: quia vniversale diffinitur in habitudine ad aliud: sed natura specifica in primo modo dicendi per se non est alia vel aliud.
¶ 2a conclusio. quod nec peraccidens couenit sibi: quia aptitudo naturalis: nullo modo subiecto suo conuenit per accidens: sed vniversalitas termini dicit hadnitudinem naturalem essendi in pluribus.
¶ Tertia conclusio est. quod inest sibi in secundo modo: quia omnis naturalis aptitudo est passio per se apti nali: sed communicabilitas nature est eius naturalis aptitudo. ergo etc.
¶ Quarta conclusio quod ista vniuersalitas nature non est ab anima: quia circumscripto omni opere intellectus natura esset communicabilis pluribus: et si esset ab anima ipsa circumscripta esset naturaincommunicabilis pluribus: quod est falsum: quia ratio eius diffinitiua conuenit omnibus indiuiduis.
¶ Sed contra primam conclusiones arguitur sic: natura specifica non est per se singularis: ergo vniversalis cum sint opposita immediate.
¶ Dico hic. quod natura specifica non est de se singularis nec vniuersalis: sed abstrahit ab vtro que scilicet a ratione vniuersalis et particularis: quae sunt rationes repectiue.
¶ Contra. secundam probatur quod infit per accidens: quia ens diuiditur per vniversale et particulare. Si alterum est per se et alterum accidens. Dico quod non: si diuisio est per passione circumloquentes naturam.
On this page