Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

¶ Questio. ii. SEcunda quaestio est: vtrum causalitas finis sit vera causalitas. Et videtur quod non: quia causalitas metaphysicas.

¶ Contra. quia finis est causa causarum. quatuor conclusio. hic introducuntur nes.

¶ Prima. quod causa finalis est prima causa: probatur. causalitas causare efficientis praecedit causalitatem materie et forme: et causalitas materiae causalitatem forme. forma enim est posterior materia: ergo et eius causalitas. Unde ante formam causat immediate materia. vtrum que precedit efficiens: prius enim conuenit rei esse quam inesse. Sed forma accipit esse per causam efficientem: ergo prius est causare efficiens respectu forme: quam forme respectu compositi cui inest. Item meam nihil causat nisi: quia reopi: sed prius habet esse forma ab agente quam ipsam recipiat. Ultra finis praecedit efficiens: causa. enim efficiens non causat nisi mota a fine: ergo prior est intentione inter omnes.

¶ Secunda ontuo quod causalitas finis est necessaria: magis enim est necessaria causalitas que per se inest: quam qua per accidens: sic autem est de fine. hec enim est per accidens. homo creatur: quia est contingens. Ista autem est per se. creatura habet ordinem ad deum: quia ex ratione eius formali est ad deum ex ordine essentie. vnde aucumque cognosceret quiditatem dei et creature cognosceret quod creatura est ad deum: et propter deum: sicut medicina propter santatem: et haec tendentia est causalitas finis.

¶ Tertia conclusio quod causalitas finis est necessaria causalitas: quia ex rationibus rerum demonstratur ordo earum: et hoc est causalitas finis.

¶ 4a oinuo quod hoc est causalitas praecipua: quia prima.

¶ Sed contra primam contranem instatur: quia aliquis effectus fuisset ante mundum: quia ante causalitatem efficientem fuit deus finis ergo aliquis effectus.

¶ Contra secundam conclusionem: quia quae necessaria sunt eque conueniunt in potentia sicut in actu: et ita illa causalitas erit in potentia obiectiua.

¶ Contra tertiam: quia tunc causalitas esset eterna.

¶ Contra quartam: quia causalitas efficientis semper ponit effectum in actu: non autem finis.

¶ Ad primo dico. quod sicut causa vniuersalior prius ordine nature causat et influit quam causa secunda. sic dico. quod ordine naturae prius mundus est propter deum quam factus: licet in eodem instanti temporis.

¶ Ad 2 concedit quidam doctor quod quiditates in potentia obiectiua habent ordinem essentie: quia sicut ista erat vera homo non est asinus: ita ista: homo est melior asino. ab eterno: et ita videtur talis causalitas finalis non in solo actu: sed etiam in potentia.

¶ Ad 3m dico. quod proprie necessarium est eternum est autem necessaria causalitas non pro intrinseco modo: sed necessitate incommutabilitatis sicut secundum Aug. homo est animal. est incommutabilis.

¶ Ad aliud dico. quod supereminenter vel virtualiter quiditas hominis continet actualitatem: ita causa finalis causam efficientem.

¶ Sed hoc est difficultas. si effectus cause finalis habet respectum realem ad finem: et certum est quod effectiuitas dicit dependentiam: et ideo dico quod realis dependentia est.

¶ Sed contra. medicina est propter sanitatem que non est.

¶ hic dico quod relatio effectus est relatio fundamentalis. quia per se inest: non actualis: et talis be ne est ad aliquid quod non est in actu: sed sufficit eius esse qui ditatiuum.

¶ Secunda difficultas quia impossibile est quod aliqua causa causet quando non est.

¶ hic dico quod illud quod non est non potest producere: tamen causare potest in potentia obiecti ua: productio enim conuenit per accidens producto et producenti: et ideo non nisi in actu: sed ordo finis est essentialis ad illud quod causat.

¶ Tertia difficultas. quomodo potest est se causa posterior effectu: sicut sanitas medicina. Dice quod secundum quiditatem sanitas prior est medicina secundum esse quiditatiuum secundum quod causat. per accidens autem est posterior

¶ Quarta difficultas si deus redigeret omnia in nihil si remaneret ordo talis. Dico quod sic: sicut ordo predicaus remanet. Dico igitur quod causalitas finis et efficientis vere differunt sicut causalitas per se et per accidens. Nota etiam quod illud quod est finis inquantum causat actum volend habet rationem cause efficientis realis: sed postea quando actus si cut deliberatio ordinatur in sanitatem: tunc illud habet rationem finis: vnde hec semper est causalitas finis

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2