Quaestio 3
Quaestio 3
Quaestio. iii. quaestio est: vtrum peccatum sit formali Ertia ter nihil. Et videtur quod non: quia et per ipsum facta sunt. Io. primo. Sed peccatum est de numero omnium. ergo etc. Sed contra. Auge. pecatum Sl nihil est: et homines nihil siunt cum peccant. Hictagore fuit quod peccatum est aliquod posiOpinio tiuum: et id. irco posuit vnum deum bonorum: a quo sunt omnia bona. et alium malorum: a quo sunt omnia ma la.
¶ Sed contra: quia ens et bonum conuertuntur. ergo si peccatum dicit aliquid positiuum illud erit bonum. cuius contrarium dicebat.
¶ Ideo dicunt alii quam peccatum nihil aliud est nisi priuatio formaliter: vnde dicit priuationem formaliter alicuius circumstantie debite inesse.
¶ Sed contra 4r. primo sic: quia pecatum distinguitur in peccatum omissionis et commissionis. Sed per istam opinionem. iste diifuit ferentie essent frustra: quia non omne peccatum est omissio. Item quia odire deum ex ratione formali obiecti est sine circumstantia bona: ergo talis actus nulla circumstantia est priuatus.
¶ 3o. quia ratio conuersionis et auersionis non sunt vna ratio sed due: vna quae negligitur deus: et alia quae diligitur creatura nimis et inordinate: sed in omni peccato est ratio auersionis a deo et conuersionis ad creaturam modo inordinato. ergo etc.
¶ 4o duplex est malum: vedam ex genere: quodam ex circumstantia: sed peccatum ex genere non potest esse formaliter priuatio. ergo etc.
¶ Ideo dico. quod pecatum est espectus quaedam positiuus deordinatus ad sine vltimum: sicut actus meritorius est quaedam respectus positiuus debite ordinatus ad vltimum finem.
¶ Sed contra 4r. Primo sic: quia secundum hoc esset absolutum ali quid non respectus tantum: quia actus volendi est aliquid absolutum. Dico quod materiale peccati est absoltum scilicet actus. Sed ratio forma lis peccati est deordinatio actus: et est respectus quaedam positiuus.
¶ Secundo. quia secundum hoc pecatum non esset malum aliquod sed bonitum: quia relatio est ens: ens autem et bonum conuertuntur. Dico quod respectus in sua precisione abstrahit ab ente et bono.
¶ Tertio. quia deformitas est formalis ratio peccti: sed defornitas non est nisi quaedam priuatio. Dico quod in omni peccato ex genere est deformitas talis que est dissimilitudo realis ad vi immum finem.
¶ Quarto. quia secundum hoc diceret perfectionem simpliciter. Dico quod non oportet: quia relatio non dicit perfectionem.
¶ Sed dubium est. si illa deordinatio peccati est transcem dens vel in genere. Dico quod deordinatio per se peccati est transcendens: sicut odire et blasphemare deum: Sed deorlinatio peccati per accidens est in genere.
¶ Secundum dubium est: si est respectus intrinsecus vel extrinsecus adueniens. Dico quod quando est peccatum ex genere deordinatio est respectus intrinsecus adueniens: quando autem est ex circumstantiattunc est extrinsecus.
On this page